John P. Piazza
Q. Horatii Flacci Vita
per
Ludovicum Desprez
|
Q. Horatius Flaccus in
Venusio Apuliae oppido natus est (Sat. 1.2 v.35). Patrem habuit libertinum,
et exactionum coactorem. Salsamentarium scribunt aliqui: eo quod in
altercatione quidem Horatio exprobaverit, ÒQuoties ego vidi patrem tuum
bracchio se emungentem?Ó Cuius dicterii meminit Tullius 4, ad Heren (Sat 1,4
et 6). Natalem eius ponunt duobus annis ante coniurationem Catilinariam, L.
Aurelio Cotta et Manilio Torquato iterum consulibus (Od. 3,21; Epod. 13). A
patre Romam puer deductus, ibique honeste educatus atque liberalibus
disciplinis institutus est (Sat. 1,6; Epist. 2,2, v.41). Orbilium grammaticum
audivit. Romā Athenas se contulit,
Philosophiae discendae causa (Epist. 2,1). Athenis cum versaretur, annum
aetatis agens vicesimum tertuim a Bruto abstractus ad civile bellum, ac
Tribunus militum factus, Philippensi cladi interfuit (Od. 2,7; Od. 3,14; Sat.
1,6, v.48). Tum victus, et bonis exutus paternis, paupertate conflictatus ad
poesim animum appulit (Epist. 2,2). Hinc Maecinatis amicitiam demeruit: ac
per eum subinde cum Augusto reconciliatus, utrique valde charus extitit, et
liberaliter ditatus (Od. 1,18; Od. 3,16; Epod. 1). Suetonio etiam teste,
primum scriba Quaestorius fuit post veniam ab Augusto impetratam (Sat. 2, 6,
v.36). Animo erat a tumultibus urbanis alieno, secessumque amabat (Sat. 1,6;
Epist. 1,10). Apud Sabinos autem libenter morabatur in fundulo suo, quem describit
lib. 1 Epist. 16. Hinc scribendarum epistolarum munus ab Augusto oblato
detrectavit (Suet. in Vita Horatii). victūs frugalitatem cum munditia
dilexit (Od. 1,31; Sat. 2,6; Epist. 1,5). fuit corporis habitu brevi et
obesus. De ingenii scriptorumque elegantia nihil est quod dicam, cum tot
saecula non sine admiratione praedicaverint iunctam a ab eo in carminibus Anacreontis
suavitatem cum Pindari virtute et sublimitate: in sermonibus vero eam dicacitatem
urbanam, qua nihil solertius et sagacius (Sat. 1,3; Epist. 1,4 et 20).
Mortuus est anno aetatis 57. Erravitque librarii manus ex Suetonio scribentis
59. Augustum haeredem palam nuncupavit. Humo conditus est extremis Esquiliis,
iuxta Maecenatis tumulum (Suet. cit.). |
Bibliographic
information:
Quintii
Horatii Flacci Opera, interpretatione et notis, illustravit Ludovicus Desprez,
iussu Christianissimi Regis; in usum Serenissimi Delphini, ac Serenissimorum
Principum Burgundiae, Anditum et Biturgium. Secunda editio Americana, Philadelphiae,
1814.