M. FABII QVINTILIANI
INSTITVTIO ORATORIA LIBER DECIMVS
Chapter and section headings from
the edition of W. Peterson (Oxford, 1921)
Chapter One: How to Acquire a
Command of Diction
1-26: Importance of Reading
I. Sed haec eloquendi praecepta,
sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent nisi
illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos hexis nominatur, accesserit:
ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio.
Quod esset diligentius nobis examinandum [citra] si qualibet earum rerum
possemus una esse contenti; II. verum ita sunt inter se conexa et indiscreta
omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. Nam neque
solida atque robusta fuerit umquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit,
et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit, et qui sciet
quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnis
casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit. III. Non autem
ut quidquid praecipue necessarium est, sic ad efficiendum oratorem maximi
protinus erit momenti. Nam certe, cum sit in eloquendo positum oratoris
officium, dicere ante omnia est, atque hinc initium eius artis fuisse
manifestum est, proximam deinde imitationem, novissimam scribendi quoque
diligentiam. IV. Sed ut perveniri ad summa nisi ex principiis non potest, ita
procedente iam opere [iam] minima incipiunt esse quae prima sunt. Verum nos non
quomodo sit instituendus orator hoc loco dicimus (nam id quidem aut satis aut
certe uti potuimus dictum est), sed athleta qui omnis iam perdidicerit a
praeceptore numeros quo genere exercitationis ad certamina praeparandus sit.
Igitur eum qui res invenire et disponere sciet, verba quoque et eligendi et
conlocandi rationem perceperit, instruamus ]qua in oratione+ quod didicerit
facere quam optime quam facillime possit.
V. Num ergo dubium est quin ei
velut opes sint quaedam parandae, quibus uti ubicumque desideratum erit possit?
VI. Eae constant copia rerum ac verborum. Sed res propriae sunt cuiusque causae
aut paucis communes, verba in universas paranda: quae si [in] rebus singulis
essent singula, minorem curam postularent: nam cuncta sese cum ipsis protinus
rebus offerrent. Sed cum sint aliis alia aut magis propria aut magis ornata aut
plus efficientia aut melius sonantia, debent esse non solum nota omnia sed in
promptu atque [id] ut ita dicam in conspectu, ut, cum se iudicio dicentis
ostenderint, facilis ex his optimorum sit electio. VII. Et quae idem
significarent <scio> solitos ediscere, quo facilius et occurreret unum ex
pluribus, et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus
desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quo idem
intellegi posset. Quod cum est puerile et cuiusdam infelicis operae, tum etiam
utile parum: turbam enim tantum modo congregat, ex qua sine discrimine occupet
proximum quodque.
VIII. Nobis autem copia cum
iudicio paranda est, vim orandi, non circulatoriam volubilitatem spectantibus.
Id autem consequimur optima legendo atque audiendo: non enim solum nomina ipsa
rerum cognoscemus hac cura, sed quod quoque loco sit aptissimum. IX. Omnibus
enim fere verbis, praeter pauca quae sunt parum verecunda, in oratione locus
est. Nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe
laudantur; sed nobis nostrum opus intueri sat est. Omnia verba, exceptis de
quibus dixi, sunt alicubi optima: nam et humilibus interim et vulgaribus est
opus, et quae nitidiore in parte videntur sordida, ubi res poscit proprie
dicuntur. X. Haec ut sciamus, atque eorum non significationem modo sed formas
etiam mensurasque norimus ut ubicumque erunt posita conveniant, nisi multa
lectione atque auditione adsequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem
auribus primum accipiamus. Propter quod infantes a mutis nutricibus iussu regum
in solitudine educati, etiam si verba quaedam emisisse traduntur, tamen
loquendi facultate caruerunt. XI. Sunt autem alia huius naturae, idem pluribus
vocibus declarent, ita ut nihil significationis quo potius utaris intersit, ut
"ensis" et "gladius". Alia, etiam si propria rerum
aliquarum sint nomina, tropicos [quare] tamen ad eundem intellectum feruntur,
ut "ferrum" et "mucro"; XII. nam per abusionem sicarios
etiam omnis vocamus qui caedem telo quocumque commiserunt. Alia circumitu
verborum plurium ostendimus, quale est "et pressi copia lactis".
Plurima vero mutatione figurarum: "scio" "non ignoro" et
"non me fugit" et "non me praeterit" et "quis
nescit?" et "nemini dubium est". XIII. Sed etiam ex proximo
mutuari licet. Nam et "intellego" et "sentio" et
"video" saepe idem valent quod "scio". Quorum nobis
ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quo modo occurrent sed etiam
quo modo oportet utamur. XIV. Non semper enim haec inter se idem faciunt, nec
sicut de intellectu animi recte dixerim "video", ita de visu oculorum
"intellego", nec ut "mucro" gladium, sic mucronem
"gladius" ostendit. XV. Sed ut copia verborum sic paratur, ita non
verborum tantum gratia legendum vel audiendum est. Nam omnium quaecumque
docemus hinc sunt exempla, potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus (cum
eo qui discit perductus est ut intellegere ea sine demonstrante et sequi iam
suis viribus possit), quia quae doctor praecepit orator ostendit.
XVI. Alia vero audientis, alia
legentis magis adiuvant. Excitat qui dicit spiritu ipso, nec imagine +ambitu+
rerum sed rebus incendit. Vivunt omnia enim et moventur, excipimusque nova illa
velut nascentia cum favore ac sollicitudine: nec fortuna modo iudicii sed etiam
ipsorum qui orant periculo adficimur. XVII. Praeter haec vox, actio decora,
commodata ut [quis] quisque locus postulabit pronuntiandi vel potentissima in
dicendo ratio, et, ut semel dicam, pariter omnia docent. In lectione certius
iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium
clamor extorquet. XVIII. Pudet enim dissentire, et velut tacita quadam
verecundia inhibemur plus nobis credere, cum interim et vitiosa pluribus
placent, et a conrogatis laudantur etiam quae non placent. XIX. Sed <e>
contrario quoque accidit ut optime dictis gratiam prava iudicia non referant.
Lectio libera est nec ut actionis impetus transcurrit, sed repetere saepius
licet, sive dubites sive memoriae penitus adfigere velis. Repetamus autem et
tractemus et, ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus quo facilius
digerantur, ita lectio non cruda sed multa iteratione mollita et velut [ut]
confecta memoriae imitationique tradatur.
XX. Ac diu non nisi optimus
quisque et qui credentem sibi minime fallat legendus est, sed diligenter ac
paene ad scribendi sollicitudinem nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus
liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes
frequenter ex industria quoque occultantur. XXI. Saepe enim praeparat
dissimulat insidiatur orator, eaque in prima parte actionis dicit quae sunt in
summa profutura; itaque suo loco minus placent, adhuc nobis quare dicta sint
ignorantibus, ideoque erunt cognitis omnibus repetenda. XXII. Illud vero
utilissimum, nosse eas causas quarum orationes in manus sumpserimus, et,
quotiens continget, utrimque habitas legere actiones: ut Demosthenis et
Aeschinis inter se contrarias, et Servi sulpici atque Messalae, quorum alter
pro Aufidia, contra dixit alter, et Pollionis et Cassi reo Asprenate, aliasque
plurimas. XXIII. Quin etiam si minus pares videbuntur aliquae, tamen ad
cognoscendam litium quaestionem recte requirentur, ut contra Ciceronis
orationes Tuberonis in Ligarium et Hortensi pro Verre. Quin etiam easdem causas
ut quisque <egerit utile> erit scire. Nam de domo Ciceronis dixit
Calidius, et pro Milone orationem Brutus exercitationis gratia scripsit, etiam
si egisse eum Cornelius Celsus falso existimat, et Pollio et Messala
defenderunt eosdem, et nobis pueris insignes pro Voluseno Catulo Domiti Afri,
Crispi Passieni, Decimi Laeli orationes ferebantur. XXIV. Neque id statim
legenti persuasum sit, omnia quae summi auctores dixerint utique esse perfecta.
Nam et labuntur aliquando et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum
voluptati, nec semper intendunt animum, nonnumquam fatigantur, cum Ciceroni
dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur. XXV.
Summi enim sunt, homines tamen, acciditque iis qui quidquid apud illos
reppererunt dicendi legem putant ut deteriora imitentur (id enim est facilius),
ac se abunde similes putent si vitia magnorum consequantur. XXVI. Modesto tamen
et circumspecto iudicio de tantis viris pronuntiandum est, ne, quod plerisque
accidit, damnent quae non intellegunt. Ac si necesse est in alteram errare
partem, omnia eorum legentibus placere quam multa displicere maluerim.
27-36: The Study of Poetry,
History, and Philosophy
XXVII. Plurimum dicit oratori
conferre Theophrastus lectionem poetarum multique eius iudicium secuntur; neque
inmerito: namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in
adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita
cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium +libertate+ reparantur;
ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat. XXVIII. Meminerimus tamen
non per omnia poetas esse oratori sequendos, nec libertate verborum nec
licentia figurarum: genus ostentationi comparatum, et, praeter id quod solam
petit voluptatem eamque [etiam] fingendo non falsa modo sed etiam quaedam
incredibilia sectatur, patrocinio quoque aliquo iuvari: XXIX. quod alligata ad
certam pedum necessitatem non semper uti propriis possit, sed depulsa recta via
necessario ad eloquendi quaedam deverticula confugiat, nec mutare [que] modo
verba, sed extendere corripere convertere dividere cogatur: nos vero armatos
stare in acie et summis de rebus decernere et ad victoriam niti. XXX. Neque ego
arma squalere situ ac robigine velim, sed fulgorem in iis esse qui terreat,
qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri
argentique, inbellis et potius habenti periculosus.
XXXI. Historia quoque alere
oratorem quodam uberi iucundoque suco potest. Verum et ipsa sic est legenda ut
sciamus plerasque eius virtutes oratori esse vitandas. Est enim proxima poetis,
et quodam modo carmen solutum est, et scribitur ad narrandum, non ad probandum,
totumque opus non ad actum rei pugnamque praesentem sed ad memoriam
posteritatis et ingenii famam componitur: ideoque et verbis remotioribus et
liberioribus figuris narrandi taedium evitat. XXXII. Itaque, ut dixi, neque
illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest
esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius
ineruditum captanda nobis est, neque illa Livi lactea ubertas satis docebit eum
qui non speciem expositionis sed fidem quaerit. XXXIII. Adde quod M. tullius ne
Thucydiden quidem aut Xenophontem utiles oratori putat, quamquam illum
"bellicum canere", huius ore "Musas esse locutas"
existimet. Licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico nonnumquam
nitore, dum in iis de quibus erit quaestio meminerimus non athletarum toris sed
militum lacertis <opus> esse, nec versicolorem illam qua Demetrius
Phalereus dicebatur uti vestem bene ad forensem pulverem facere. XXXIV. Est et
alius ex historiis usus, et is quidem maximus sed non ad praesentem pertinens
locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse
debet orator; nec omnia testimonia expectet a litigatore, sed pleraque ex
vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora quod ea sola criminibus
odii et gratia vacant.
XXXV. A philosophorum vero
lectione ut essent multa nobis petenda vitio factum est oratorum, qui quidem
illis optima sui operis parte cesserunt. Nam et de iustis honestis utilibus,
iisque quae sint istis contraria, et de rebus divinis maxime dicunt, et
argumentantur acriter, et altercationibus atque interrogationibus oratorem
futurum optime [Socratici] praeparant. XXXVI. Sed his quoque adhibendum est
simile iudicium, ut etiam cum in rebus versemur isdem, non tamen eandem esse
condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii, praeceptorum et
periculorum.
37-45: What Authors are most
Profitable for the Formation of Style
XXXVII. Credo exacturos plerosque,
cum tantum esse utilitatis in legendo iudicemus, ut id quoque adiungamus operi,
qui sint <legendi>, quae in auctore quoque praecipua virtus. Sed persequi
singulos infiniti fuerit operis. XXXVIII. Quippe cum in Bruto M. tullius tot
milibus versuum de Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus
aetatis suae, qui quidem tum vivebant, exceptis Caesare atque Marcello,
silentium egerit: quis erit modus si et illos et qui postea fuerunt et Graecos
omnis et philosophos * ? XXXIX. fuit igitur brevitas illa tutissima quae
<est> apud Livium in epistula ad filium scripta, legendos Demosthenen
atque Ciceronem, tum ita ut quisque esset Demostheni et Ciceroni simillimus.
XL. Non est dissimulanda nostri quoque iudicii summa: paucos enim vel potius
vix ullum ex iis qui vetustatem pertulerunt existimo posse reperiri quin
iudicium adhibentibus allaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis
quoque vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem sed arte carentibus,
plurimum fateatur adiutum. XLI. Nec multo aliud de novis sentio: quotus enim
quisque inveniri tam demens potest qui ne minima quidem alicuius certe fiducia
partis memoriam posteritatis speraverit? Qui si quis est, intra primos statim
versus deprehendetur, et citius nos dimittet quam ut eius nobis magno temporis
detrimento constet experimentum. XLII. Sed non quidquid ad aliquam partem
scientiae pertinet, protinus <ad> faciendam etiam phrasin, de qua
loquimur, accommodatum.
Verum antequam de singulis loquar,
pauca in universum de varietate opinionum dicenda sunt. XLIII. Nam quidam solos
veteres legendos putant, neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et
robur viris dignum arbitrantur; alios recens haec lascivia deliciaeque et omnia
ad voluptatem multitudinis imperitae composita delectant. XLIV. Ipsorum etiam
qui rectum dicendi genus sequi volunt alii pressa demum et tenuia et quae
minimum ab usu cotidiano recedant sana et vere Attica putant, quosdam elatior
ingenii vis et magis concitata et plena spiritus capit, sunt etiam lenis et
nitidi et compositi generis non pauci amatores. De qua differentia disseram
diligentius cum de genere dicendi quaerendum erit: interim summatim quid et a
qua lectione petere possint qui confirmare facultatem dicendi volent attingam.
XLV. Paucos (sunt enim eminentissimi) excerpere in animo est: facile est autem
studiosis qui sint his simillimi iudicare, ne quisquam queratur omissos forte
aliquos <quos> ipse valde probet; fateor enim pluris legendos esse quam
qui nominabuntur. Sed nunc genera ipsa lectionum, quae praecipue convenire
intendentibus ut oratores fiant existimem, persequor.
Skip 46-84: Survey of Greek
Literature
85-100: Survey of Roman Literature
85-92 Epic Poetry
LXXXV. Idem nobis per Romanos
quoque auctores ordo ducendus est. Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos
Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum
Graecorum nostrorumque haud dubie proximus. LXXXVI. Vtar enim verbis isdem quae
ex Afro Domitio iuvenis excepi, qui mihi interroganti quem Homero crederet
maxime accedere "secundus" inquit "est Vergilius, propior tamen
primo quam tertio". Et hercule ut illi naturae caelesti atque inmortali
cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit
magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate
pensamus. Ceteri omnes longe sequentur. LXXXVII. Nam Macer et Lucretius legendi
quidem, sed non ut phrasin, id est corpus eloquentiae, faciant, elegantes in
sua quisque materia, sed alter humilis, alter difficilis. Atacinus Varro in iis
per quae nomen est adsecutus interpres operis alieni, non spernendus quidem,
verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples. LXXXVIII. Ennium sicut
sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora iam non
tantam habent speciem quantam religionem. Propiores alii atque ad hoc de quo
loquimur magis utiles. Lascivus quidem in herois quoque Ovidius et nimium
amator ingenii sui, laudandus tamen partibus. LXXXIX. Cornelius autem Severus,
etiam si est versificator quam poeta melior, si tamen (ut est dictum) ad
exemplar primi fibri bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure
secundum locum. Serranum consummari mors inmatura non passa est, puerilia tamen
eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem praecipue in aetate illa
recti generis voluntatem. XC. Multum in Valerio Flacco nuper amisimus. Vehemens
et poeticum ingenium Salei Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit. Rabirius
ac Pedo non indigni cognitione, si vacet. Lucanus ardens et concitatus et
sententiis clarissimus et, ut dicam quod sentio, magis oratoribus quam poetis
imitandus. XCI. Hos nominamus quia Germanicum Augustum ab institutis studiis
deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum. Quid
tamen his ipsis eius operibus in quae donato imperio iuvenis secesserat
sublimius, doctius, omnibus denique numeris praestantius? Quis enim caneret
bella melius quam qui sic gerit? Quem praesidentes studiis deae propius
audirent? cui magis suas artis aperiret familiare numen Minerva? XCII. Dicent
haec plenius futura saecula, nunc enim ceterarum fulgore virtutum laus ista
praestringitur. Nos tamen sacra litterarum colentis feres, Caesar, si non
tacitum hoc praeterimus et Vergiliano certe versu testamur
"inter victrices hederam tibi
serpere laurus."
93-96: Elegy, Satire, Iambic, and
Lyric
XCIII. Elegia quoque Graecos
provocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime videtur auctor Tibullus.
sunt qui Propertium malint. Ovidius utroque lascivior, sicut durior Gallus.
Satura quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus Lucilius
quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores ut eum non eiusdem modo operis
auctoribus sed omnibus poetis praeferre non dubitent. XCIV. Ego quantum ab
illis, tantum ab Horatio dissentio, qui Lucilium "fluere lutulentum"
et esse aliquid quod tollere possis putat. Nam et eruditio in eo mira et libertas
atque inde acerbitas et abunde salis. Multum est tersior ac purus magis
Horatius et, nisi labor eius amore, praecipuus. Multum et verae gloriae quamvis
uno libro Persius meruit. sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. XCV.
Alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum varietate mixtum
condidit Terentius Varro, vir Romanorum eruditissimus. Plurimos hic libros et
doctissimos composuit, peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et
rerum Graecarum nostrarumque, plus tamen scientiae conlaturus quam eloquentiae.
XCVI. Iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, +quibusdam
interpositus+: cuius acerbitas in Catullo, Bibaculo, Horatio (quamquam illi
epodos intervenit) reperiatur. At lyricorum idem Horatius fere solus legi
dignus: nam et insurgit aliquando et plenus est iucunditatis et gratiae et
varius figuris et verbis felicissime audax. Si quem adicere velis, is erit
Caesius Bassus, quem nuper vidimus; sed eum longe praecedunt ingenia viventium.
97-100: Dramatic Poetry
XCVII. Tragoediae scriptores
veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum
pondere, auctoritate personarum. Ceterum nitor et summa in excolendis operibus
manus magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse: virium tamen Accio
plus tribuitur, Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant volunt.
XCVIII. Iam Vari Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. Ovidi Medea
videtur mihi ostendere quantum ille vir praestare potuerit si ingenio suo
imperare quam indulgere maluisset. Eorum quos viderim longe princeps Pomponius
Secundus, quem senes [quem] parum tragicum putabant, eruditione ac nitore
praestare confitebantur. XCIX. In comoedia maxime claudicamus. Licet Varro
Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse si
Latine loqui vellent, licet Caecilium veteres laudibus ferant, licet Terenti
scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt in hoc genere
elegantissima, et plus adhuc habitura gratiae si intra versus trimetros
stetissent): C. vix levem consequimur umbram, adeo ut mihi sermo ipse Romanus
non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci
quidem in alio genere linguae optinuerint. Togatis excellit Afranius: utinam
non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus, mores suos fassus.
101-104: Roman History
CI. At non historia cesserit
Graecis. Nec opponere Thucydidi Sallustium verear, nec indignetur sibi
Herodotus aequari Titum Livium, cum in narrando mirae iucunditatis
clarissimique candoris, tum in contionibus supra quam enarrari potest
eloquentem, ita quae dicuntur omnia cum rebus tum personis accommodata sunt:
adfectus quidem, praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo
historicorum commendavit magis. CII. Ideoque illam inmortalem Sallusti
velocitatem diversis virtutibus consecutus est. Nam mihi egregie dixisse
videtur Servilius Nonianus pares eos magis quam similes: qui et ipse a nobis
auditus est, clari vir ingenii et sententiis creber, sed minus pressus quam
historiae auctoritas postulat. CIII. Quam paulum aetate praecedens eum Bassus
Aufidius egregie, utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso,
probabilis in omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor. CIV. Superest
adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria dignus, qui
olim nominabitur, nunc intellegitur. Habet amatores - nec inmerito - Cremuti
libertas, quamquam circumcisis quae dixisse ei nocuerat: sed elatum abunde
spiritum et audaces sententias deprehendas etiam in iis quae manent. sunt et
alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
105-122: Roman Oratory
CV. Oratores vero vel praecipue
Latinam eloquentiam parem facere Graecae possunt: nam Ciceronem cuicumque eorum
fortiter opposuerim. Nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim
non id sit propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim
attinet, cum Demosthenen in primis legendum vel ediscendum potius putem. CVI.
Quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi
praeparandi probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis. In
eloquendo est aliqua diversitas: densior ille, hic copiosior, ille concludit
adstrictius, hic latius, pugnat ille acumine semper, hic frequenter et pondere,
illic nihil detrahi potest, hic nihil adici, curae plus in illo, in hoc
naturae. CVII. Salibus certe et commiseratione, quae duo plurimum in adfectibus
valent, vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit, sed et
nobis illa quae Attici mirantur diversa Latini sermonis ratio minus permiserit.
In epistulis quidem, quamquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille,
nulla contentio est. CVIII. Cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex
magna parte Ciceronem quantus est fecit. Nam mihi videtur M. tullius, cum se
totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam
Platonis, iucunditatem Isocratis. CIX. Nec vero quod in quoque optimum fuit
studio consecutus est tantum, sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes
extulit inmortalis ingenii beatissima ubertas. Non enim pluvias, ut ait
Pindarus, aquas colligit, sed vivo gurgite exundat, dono quodam providentiae
genitus in quo totas vires suas eloquentia experiretur. CX. Nam quis docere
diligentius, movere vehementius potest, cui tanta umquam iucunditas adfuit? -
ut ipsa illa quae extorquet impetrare eum credas, et cum transversum vi sua
iudicem ferat, tamen ille non rapi videatur sed sequi. CXI. Iam in omnibus quae
dicit tanta auctoritas inest ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed
testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula
quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt inlaborata, et illa qua
nihil pulchrius auditum est oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
CXII. Quare non inmerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus
est, apud posteros vero id consecutus ut Cicero iam non hominis nomen sed
eloquentiae habeatur. hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum,
ille se profecisse sciat cui Cicero valde placebit. CXIII. Multa in Asinio
Pollione inventio, summa diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et
consilii et animi satis: a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest ut
videri possit saeculo prior. At Messala nitidus et candidus et quodam modo
praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor. CXIV. C. vero Caesar si
foro tantum vacasset, non alius ex nostris contra Ciceronem nominaretur: tanta
in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse quo
bellavit appareat; exornat tamen haec omnia mira sermonis, cuius proprie
studiosus fuit, elegantia. CXV. Multum ingenii in Caelio et praecipue in
accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior
contigisset. inveni qui Calvum praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni
crederent eum nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse; sed est et
sancta et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque. Imitator
autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam si quid adiecturus
sibi, non si quid detracturus, fuit. CXVI. Et Servius sulpicius insignem non
inmerito famam tribus orationibus meruit. Multa si cum iudicio legatur dabit
imitatione digna Cassius Severus, qui, si ceteris virtutibus colorem et
gravitatem orationis adiecisset, ponendus inter praecipuos foret. CXVII. Nam et
ingenii plurimum est in eo et acerbitas mira et urbanitas +et sermo+, sed plus
stomacho quam consilio dedit: praeterea ut amari sales, ita frequenter
amaritudo ipsa ridicula est. CXVIII. sunt alii multi diserti, quos persequi
longum est. Eorum quos viderim Domitius Afer et Iulius Africanus longe
praestantissimI. Verborum arte ille et toto genere dicendi praeferendus et quem
in numero veterum habere non timeas: hic concitatior, sed in cura verborum
nimius et compositione nonnumquam longior et tralationibus parum modicus. Erant
clara et nuper ingenia. CXIX. Nam et Trachalus plerumque sublimis et satis
apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior: nam et vocis
quantam in nullo cognovi felicitas, et pronuntiatio vel scaenis suffectura, et
decor, omnia denique ei quae sunt extra superfuerunt: et Vibius Crispus
compositus et iucundus et delectationi natus, privatis tamen causis quam
publicis melior. CXX. Iulio Secundo si longior contigisset aetas, clarissimum
profecto nomen oratoris apud posteros foret: adiecisset enim atque adiciebat
ceteris virtutibus suis quod desiderari potest, id est autem, ut esset multo
magis pugnax et saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret. CXXI. Ceterum
interceptus quoque magnum sibi vindicat locum, ea est facundia, tanta in
explicando quod velit gratia, tam candidum et leve et speciosum dicendi genus,
tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas, tanta in quibusdam ex
periculo petitis significantia. CXXII. Habebunt qui post nos de oratoribus
scribent magnam eos qui nunc vigent materiam vere laudandi: sunt enim summa
hodie quibus inlustratur forum ingenia. Namque et consummati iam patroni
veteribus aemulantur et eos iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur
industria.
123-131: Roman Philosophy
CXXIII. Supersunt qui de
philosophia scripserint: quo in genere paucissimos adhuc eloquentes litterae
Romanae tulerunt. Idem igitur M. Tullius, qui ubique, etiam in hoc opere
Platonis aemulus exstitit. Egregius vero multoque quam in orationibus
praestantior Brutus suffecit ponderi rerum: scias eum sentire quae dicit.
CXXIV. Scripsit non parum multa Cornelius Celsus, Sextios secutus, non sine
cultu ac nitore. Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis; in Epicuriis levis
quidem sed non iniucundus tamen auctor est Catius. CXXV. Ex industria Senecam
in omni genere eloquentiae distuli, propter vulgatam falso de me opinionem qua
damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. Quod accidit mihi dum corruptum
et omnibus vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo:
tum autem solus hic fere in manibus adulescentium fuit. CXXVI. Quem non equidem
omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non
destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo
posse quibus illi placerent diffideret. Amabant autem eum magis quam
imitabantur, tantumque ab illo defluebant quantum ille ab antiquis descenderat.
CXXVII. Foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. Sed
placebat propter sola vitia, et ad ea se quisque dirigebat effingenda quae
poterat: deinde cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat. CXXVIII.
Cuius et multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et
copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab iis
quibus inquirenda quaedam mandabat deceptus est. Tractavit etiam omnem fere
studiorum materiam: CXXIX. nam et orationes eius et poemata et epistulae et
dialogi feruntur. In philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum
insectator fuit. Multae in eo claraeque sententiae, multa etiam morum gratia
legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque, atque eo perniciosissima quod
abundant dulcibus vitiis. CXXX. Velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio:
nam si aliqua contempsisset, si +parum+ non concupisset, si non omnia sua
amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset, consensu
potius eruditorum quam puerorum amore comprobaretur. CXXXI. Verum sic quoque iam
robustis et severiore genere satis firmatis legendus, vel ideo quod exercere
potest utrimque iudicium. Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam
admiranda sunt, eligere modo curae sit; quod utinam ipse fecisset: digna enim
fuit illa natura quae meliora vellet; quod voluit effecit.
------------------------------------------------------------------------
Chapter 2: Imitation
1-3: Imitation a Natural Instinct
I. Ex his ceterisque lectione
dignis auctoribus et verborum sumenda copia est et varietas figurarum et
componendi ratio, tum ad exemplum virtutum omnium mens derigenda. Neque enim
dubitari potest quin artis pars magna contineatur imitatione. Nam ut invenire
primum fuit estque praecipuum, sic ea quae bene inventa sunt utile sequi. II.
Atque omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi
velimus. Sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri secuntur, sic
musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam experimento
culturam in exemplum intuentur, omnis denique disciplinae initia ad propositum
sibi praescriptum formari videmus. III. Et hercule necesse est aut similes aut
dissimiles bonis simus. Similem raro natura praestat, frequenter imitatio. Sed
hoc ipsum, quod tanto faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit
iis qui nihil quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio
adprehenditur nocet.
4-13: but not sufficient for
progress
IV. Ante omnia igitur imitatio per
se ipsa non sufficit, vel quia pigri est ingenii contentum esse iis quae sint
ab aliis inventa. Quid enim futurum erat temporibus illis quae sine exemplo
fuerunt si homines nihil nisi quod iam cognovissent faciendum sibi aut
cogitandum putassent? Nempe nihil fuisset inventum. V. cur igitur nefas est
reperiri aliquid a nobis quod ante non fuerit? An illi rudes sola mentis natura
ducti sunt in hoc, ut tam multa generarent: nos ad quaerendum non eo ipso
concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt? VI. Et cum illi,
qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderint,
nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus
nisi beneficii alieni? Quem ad modum quidam pictores in id solum student, ut
describere tabulas mensuris ac lineis sciant. VII. Turpe etiam illud est,
contentum esse id consequi quod imiteris. Nam rursus quid erat futurum si nemo
plus effecisset eo quem sequebatur? Nihil in poetis supra Livium Andronicum,
nihil in historiis supra pontificum annales haberemus; ratibus adhuc
navigaremus, non esset pictura nisi quae lineas modo extremas umbrae quam
corpora in sole fecissent circumscriberet. VIII. Ac si omnia percenseas, nulla
sit ars qualis inventa est, nec intra initium stetit: nisi forte nostra
potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil crescat:
nihil autem crescit sola imitatione. IX. Quod si prioribus adicere fas non est,
quo modo sperare possumus illum oratorem perfectum: cum in iis quos maximos
adhuc novimus nemo sit inventus in quo nihil aut desideretur aut reprehendatur.
Sed etiam qui summa non adpetent, contendere potius quam sequi debent. X. Nam
qui hoc agit, ut prior sit, forsitan, etiam si non transierit, aequabit. Eum
vero nemo potest aequare cuius vestigiis sibi utique insistendum putat: necesse
est enim semper sit posterior qui sequitur. Adde quod plerumque facilius est
plus facere quam idem: tantam enim difficultatem habet similitudo ut ne ipsa
quidem natura in hoc ita evaluerit, ut non res quae simillimae quaeque pares
maxime videantur utique discrimine aliquo discernantur. XI. Adde quod quidquid
alteri simile est necesse est minus sit eo quod imitatur, ut umbra corpore et
imago facie et actus histrionum veris adfectibus. Quod in orationibus quoque
evenit. Namque iis quae in exemplum adsumimus subest natura et vera vis, contra
omnis imitatio facta est et ad alienum propositum commodatur. XII. Quo fit ut
minus sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in illis
vera, in his adsimulata materia est. Adde quod ea quae in oratore maxima sunt
imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et quidquid arte non
traditur. XIII. Ideoque plerique, cum verba quaedam ex orationibus excerpserunt
aut aliquos compositionis certos pedes, mire a se quae legerunt effingi
arbitrantur, cum et verba intercidant invalescantque temporibus, ut quorum
certissima sit regula in consuetudine, eaque non sua natura sint bona aut mala
(nam per se soni tantum sunt), sed prout oportune proprieque aut secus
conlocata sunt, et compositio cum rebus accommodata sit, tum ipsa varietate
gratissima.
14-18: Choice of Models
XIV. Quapropter exactissimo
iudicio circa hanc partem studiorum examinanda sunt omnia. Primum, quos
imitemur: nam sunt plurimi qui similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi
concupierint: tum in ipsis quos elegerimus quid sit ad quod nos efficiendum
comparemus. XV. Nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a
doctis, inter ipsos etiam mutuo reprehensa: atque utinam tam bona imitantes
dicerent melius quam mala peius dicunt. Nec vero saltem iis quibus ad evitanda
vitia iudicii satis fuit sufficiat imaginem virtutis effingere et solam, ut ita
dixerim, cutem vel potius illas Epicuri figuras, quas e summis corporibus dicit
effluere. XVI. Hoc autem iis accidit qui non introspectis penitus virtutibus ad
primum se velut aspectum orationis aptarunt: et cum iis felicissime cessit
imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque
inventionis non adsecuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima
virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles,
fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus
neglegentes. XVII. Ideoque qui horride atque incomposite quid libet illud
frigidum et inane extulerunt, antiquis se pares credunt, qui carent cultu atque
sententiis, Atticis; scilicet [qui] praecisis conclusionibus obscuri Sallustium
atque Thucydiden superant, tristes ac ieiuni Pollionem aemulantur; otiosi et
supini, si quid modo longius circumduxerunt, iurant ita Ciceronem locuturum fuisse.
XVIII. Noveram quosdam qui se pulchre expressisse genus illud caelestis huius
in dicendo viri sibi viderentur si in clausula posuissent "esse
videatur". Ergo primum est ut quod imitaturus est quisque intellegat, et
quare bonum sit sciat.
19-21: Depending on the
Indidvidual
XIX. Tum in suscipiendo onere
consulat suas vires. Nam quaedam sunt imitabilia quibus aut infirmitas naturae
non sufficiat aut diversitas repugnet: ne cui tenue ingenium erit sola velit
fortia et abrupta, cui forte quidem sed indomitum amore subtilitatis et vim
suam perdat et elegantiam quam cupit non persequatur: nihil est enim tam
indecens quam cum mollia dure fiunt. XX. Atque ego illi praeceptori quem
institueram in libro secundo credidi non ea sola docenda esse ad quae quemque
discipulorum natura compositum videret: nam is et adiuvare debet quae in quoque
eorum invenit bona et quantum fieri potest adicere quae desunt et emendare
quaedam et mutare. Rector enim est alienorum ingeniorum atque formator;
difficilius est naturam suam fingere. XXI. Sed ne ille quidem doctor, quamquam
omnia quae recta sunt velit esse in suis auditoribus quam plenissima, in eo
tamen cui naturam obstare viderit laborabit.
21-28: and on the Kind of
composition
Id quoque vitandum, in quo magna
pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in illis operibus
oratores aut declamatores imitandos putemus. XXII. Sua cuique proposito lex,
suus decor est: nec comoedia in coturnos adsurgit, nec contra tragoedia socco
ingreditur. Habet tamen omnis eloquentia aliquid commune: id imitemur quod commune
est.
XXIII. Etiam hoc solet incommodi
accidere iis qui se uni alicui generi dediderunt, ut, si asperitas iis placuit
alicuius, hanc etiam in leni ac remisso causarum genere non exuant: si tenuitas
aut iucunditas, in asperis gravibusque causis ponderi rerum parum respondeant:
cum sit diversa non causarum modo inter ipsas condicio, sed in singulis etiam
causis partium, sintque alia leniter alia aspere, alia concitate alia remisse,
alia docendi alia movendi gratia dicenda, quorum omnium dissimilis atque
diversa inter se ratio est. XXIV. Itaque ne hoc quidem suaserim, uni se alicui
proprie quem per omnia sequatur addicere. Longe perfectissimus Graecorum
Demosthenes, aliquid tamen aliquo in loco melius alii (plurima ille). XXV. Sed
non qui maxime imitandus, et solus imitandus est. Quid ergo? non est satis
omnia sic dicere quo modo M. tullius dixit? Mihi quidem satis esset si omnia
consequi possem. Quid tamen noceret vim Caesaris, asperitatem Caeli,
diligentiam Pollionis, iudicium Calvi quibusdam in locis adsumere? XXVI. Nam
praeter id quod prudentis est quod in quoque optimum est, si possit, suum
facere, tum in tanta rei difficultate unum intuentis vix aliqua pars sequitur;
ideoque cum totum exprimere quem elegeris paene sit homini inconcessum, plurium
bona ponamus ante oculos, ut aliud ex alio haereat, et quo quidque loco
conveniat aptemus.
XXVII. Imitatio autem (nam saepius
idem dicam) non sit tantum in verbis. Illuc intendenda mens, quantum fuerit
illis viris decoris in rebus atque personis, quod consilium, quae dispositio,
quam omnia, etiam quae delectationi videantur data, ad victoriam spectent: quid
agatur prohoemio, quae ratio et quam varia narrandi, quae vis probandi ac
refellendi, quanta in adfectibus omnis generis movendis scientia, quamque laus ipsa
popularis utilitatis gratia adsumpta, quae tum est pulcherrima cum sequitur,
non cum arcessitur. Haec si perviderimus, tum vere imitabimur. XXVIII. Qui vero
etiam propria his bona adiecerit, ut suppleat quae deerant, circumcidat si quid
redundabit, is erit quem quaerimus perfectus orator: quem nunc consummari
potissimum oporteat, cum tanto plura exempla bene dicendi supersunt quam illis
qui adhuc summi sunt contigerunt. Nam erit haec quoque laus eorum, ut priores
superasse, posteros docuisse dicantur.
------------------------------------------------------------------------
Chappter 3: How to Write
1-4: Importance of Writing
I. Et haec quidem auxilia
extrinsecus adhibentur: in iis autem quae nobis ipsis paranda sunt, ut laboris,
sic utilitatis etiam longe plurimum adfert stilus. Nec inmerito M. tullius hunc
"optimum effectorem ac magistrum dicendi" vocat, cui sententiae
personam L. Crassi in disputationibus quae sunt de Oratore adsignando iudicium
suum cum illius auctoritate coniunxit. II. Scribendum ergo quam diligentissime
et quam plurimum. Nam ut terra alte refossa generandis alendisque seminibus
fecundior, sic profectus non a summo petitus studiorum fructus et fundit
uberius et fidelius continet. Nam sine hac quidem constantia ipsa illa ex
tempore dicendi facultas inanem modo loquacitatem dabit et verba in labris
nascentia. III. Illic radices, illic fundamenta sunt, illic opes velut
sanctiore quodam aerario conditae, unde ad subitos quoque casus cum res exiget
proferantur. Vires faciamus ante omnia quae sufficiant labori certaminum et usu
non exhauriantur. IV. Nihil enim rerum ipsa natura voluit magnum effici cito,
praeposuitque pulcherrimo cuique operi difficultatem: quae nascendi quoque hanc
fecerit legem, ut maiora animalia diutius visceribus parentis continerentur.
5-18: A Warning Against Hasty Composition
Sed cum sit duplex quaestio, quo
modo et quae maxime scribi oporteat, iam hinc ordinem sequar. V. Sit primo vel
tardus dum diligens stilus, quaeramus optima nec protinus offerentibus se
gaudeamus, adhibeatur iudicium inventis, dispositio probatis: dilectus enim
rerum verborumque agendus est et pondera singulorum examinanda. Post subeat
ratio conlocandi versenturque omni modo numeri, non ut quodque se proferet
verbum occupet locum. VI. Quae quidem ut diligentius exequamur, repetenda
saepius erunt scriptorum proxima. Nam praeter id quod sic melius iunguntur
prioribus sequentia, calor quoque ille cogitationis, qui scribendi mora
refrixit, recipit ex integro vires, et velut repetito spatio sumit impetum:
quod in certamine saliendi fieri videmus, ut conatum longius petant, et ad
illud quo contenditur spatium cursu ferantur, utque in iaculando bracchia
reducimus et expulsuri tela nervos retro tendimus. VII. Interim tamen, si feret
flatus, danda sunt vela, dum nos indulgentia illa non fallat; omnia enim nostra
dum nascuntur placent: alioqui nec scriberentur. Sed redeamus ad iudicium et
retractemus suspectam facilitatem. VIII. Sic scripsisse Sallustium accepimus,
et sane manifestus est etiam ex opere ipso labor. Vergilium quoque paucissimos
die composuisse versus auctor est Varius. Oratoris quidem alia condicio est:
itaque hanc moram et sollicitudinem initiis impero. IX. Nam primum hoc
constituendum, hoc optinendum est, ut quam optime scribamus: celeritatem dabit
consuetudo. Paulatim res facilius se ostendent, verba respondebunt, compositio
sequetur, cuncta denique ut in familia bene instituta in officio erunt. X.
Summa haec est rei: cito scribendo non fit ut bene scribatur, bene scribendo
fit ut cito. Sed tum maxime cum facultas illa contigerit resistamus, ut
provideamus et ferentis equos frenis quibusdam coerceamus, quod non tam moram
faciet quam novos impetus dabit. Neque enim rursus eos qui robur aliquod in
stilo fecerint ad infelicem calumniandi se poenam alligandos puto. XI. Nam quo
modo sufficere officiis civilibus possit qui singulis actionum partibus
insenescat? sunt autem quibus nihil sit satis: omnia mutare, omnia aliter
dicere quam occurrit velint, increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti,
qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem. XII. Nec promptum
est dicere utros peccare validius putem, quibus omnia sua placent an quibus
nihil. Accidit enim etiam ingeniosis adulescentibus frequenter ut labore
consumantur et in silentium usque descendant nimia bene dicendi cupiditate. Qua
de re memini narrasse mihi Iulium Secundum illum, aequalem meum atque a me, ut
notum est, familiariter amatum, mirae facundiae virum, infinitae tamen curae,
quid esset sibi a patruo suo dictum. XIII. Is fuit Iulius Florus, in eloquentia
Galliarum, quoniam ibi demum exercuit eam, princeps, alioqui inter paucos
disertus et dignus illa propinquitate. Is cum Secundum, scholae adhuc operatum,
tristem forte vidisset, interrogavit quae causa frontis tam adductae. XIV. Nec
dissimulavit adulescens tertium iam diem esse quod omni labore materiae ad scribendum
destinatae non inveniret exordium: quo sibi non praesens tantum dolor sed etiam
desperatio in posterum fieret. tum Florus adridens "numquid tu"
inquit "melius dicere vis quam potes?" XV. Ita se res habet: curandum
est ut quam optime dicamus, dicendum tamen pro facultate: ad profectum enim
opus est studio, non indignatione. Vt possimus autem scribere etiam plura et
celerius, non exercitatio modo praestabit, in qua sine dubio multum est, sed
etiam ratio: si non resupini spectantesque tectum et cogitationem murmure
agitantes expectaverimus quid obveniat, sed quid res poscat, quid personam
deceat, quod sit tempus, qui iudicis animus intuiti humano quodam modo ad
scribendum accesserimus. Sic nobis et initia et quae secuntur natura ipsa
praescribit. XVI. Certa sunt enim pleraque, et nisi coniveamus in oculos
incurrunt: ideoque nec indocti nec rustici diu quaerunt unde incipiant: quo
pudendum est magis si difficultatem facit doctrina. Non ergo semper putemus
optimum esse quod latet: inmutescamus alioqui, si nihil dicendum videatur nisi
quod non invenimus. XVII. Diversum est huic eorum vitium qui primo decurrere
per materiam stilo quam velocissimo volunt, et sequentes calorem atque impetum
ex tempore scribunt: hanc silvam vocant. Repetunt deinde et componunt quae
effuderant: sed verba emendantur et numeri, manet in rebus temere congestis
quae fuit levitas. XVIII. Protinus ergo adhibere curam rectius erit, atque ab
initio sic opus ducere ut caelandum, non ex integro fabricandum sit. Aliquando
tamen adfectus sequemur, in quibus fere plus calor quam diligentia valet.
19-21: Of Dictating to an
Amanuensis
Satis apparet ex eo quod hanc
scribentium neglegentiam damno, quid de illis dictandi deliciis sentiam. XIX.
Nam in stilo quidem quamlibet properato dat aliquam cogitationi moram non
consequens celeritatem eius manus: ille cui dictamus urget, atque interim pudet
etiam dubitare aut resistere aut mutare quasi conscium infirmitatis nostrae
timentis. XX. Quo fit ut non rudia tantum et fortuita, sed inpropria interim,
dum sola est conectendi sermonis cupiditas, effluant, quae nec scribentium
curam nec dicentium impetum consequantur. At idem ille qui excipit, si tardior
in scribendo aut incertior in legendo velut offensator fuerit, inhibetur
cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum
iracundia excutitur. XXI. Tum illa quae altiorem animi motum secuntur quaeque
ipsa animum quodam modo concitant, quorum est iactare manum, torquere vultum,
+simul et+ interim obiurgare, quaeque Persius notat cum leviter dicendi genus
significat ("nec pluteum" inquit "caedit nec demorsos sapit
unguis") etiam ridicula sunt, nisi cum soli sumus.
22-27: Solitude Helpful to
Literary Activity
XXII. Denique, ut semel quod est
potentissimum dicam, secretum, quod dictando perit, atque liberum arbitris
locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo
dubitaverit. Non tamen protinus audiendi qui credunt aptissima in hoc nemora
silvasque, quod illa caeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et
beatiorem spiritum parent. XXIII. Mihi certe iucundus hic magis quam studiorum
hortator videtur esse secessus. Namque illa quae ipsa delectant necesse est
avocent ab intentione operis destinati. Neque enim se bona fide in multa simul
intendere animus totum potest, et quocumque respexit desinit intueri quod
propositum erat. XXIV. Quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et
inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi
libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur
cogitationem quam intendere. XXV. Demosthenes melius, qui se in locum ex quo
nulla exaudiri vox et ex quo nihil prospici posset recondebat, ne aliud agere
mentem cogerent oculi. Ideoque lucubrantes silentium noctis et clusum cubiculum
et lumen unum velut +rectos+ maxime teneat. XXVI. Sed cum in omni studiorum
genere, tum in hoc praecipue bona valetudo quaeque eam maxime praestat
frugalitas necessaria est, cum tempora ab ipsa rerum natura ad quietem
refectionemque nobis data in acerrimum laborem convertimus. cui tamen non plus
inrogandum est quam quod somno supererit aut non deerit. XXVII. Obstat enim
diligentiae scribendi etiam fatigatio, et abunde si vacet lucis spatia
sufficiunt: occupatos in noctem necessitas agit. Est tamen lucubratio, quotiens
ad eam integri ac refecti venimus, optimum secreti genus.
28-30: but Not Indispensable
XXVIII. Sed silentium et secessus
et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt
contingere, ideoque non statim si quid obstrepet abiciendi codices erunt et
deplorandus dies, verum incommodis repugnandum, et hic faciendus usus, ut omnia
quae impedient vincat intentio: quam si tota mente in opus ipsum derexeris,
nihil eorum quae oculis vel auribus incursant ad animum perveniet. XXIX. An
vero frequenter etiam fortuita hoc cogitatio praestat, ut obvios non videamus
et itinere deerremus: non consequemur idem si et voluerimus? Non est
indulgendum causis desidiae. Nam si non nisi refecti, non nisi hilares, non
nisi omnibus aliis curis vacantes studendum existimarimus, semper erit propter
quod nobis ignoscamus. XXX. Quare in turba, itinere, conviviis etiam faciat
sibi cogitatio ipsa secretum. Quid alioqui fiet cum in medio foro, tot
circumstantibus iudiciis, iurgiis, fortuitis etiam clamoribus, erit subito
continua oratione dicendum, si particulas quas ceris mandamus nisi in
solitudine reperire non possumus? Propter quae idem ille tantus amator secreti
Demosthenes in litore, in quo se maximo cum sono fluctus inlideret, meditans
consuescebat contionum fremitus non expavescere.
XXXI. Illa quoque minora (sed
nihil in studiis parvum est) non sunt transeunda: scribi optime ceris, in
quibus facillima est ratio delendi, nisi forte visus infirmior membranarum
potius usum exiget, quae ut iuvant aciem, ita crebra relatione, quoad
intinguntur calami, morantur manum et cogitationis impetum frangunt. XXXII.
Relinquendae autem in utrolibet genere contra erunt vacuae tabellae, in quibus
libera adiciendi sit excursio. Nam interim pigritiam emendandi angustiae
faciunt, aut certe novorum interpositione priora confundant. Ne latas quidem
ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos
habuisse sermones quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod
frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum.
Of Writing Materials
XXXIII. Debet vacare etiam locus
in quo notentur quae scribentibus solent extra ordinem, id est ex aliis quam
qui sunt in manibus loci, occurrere. Inrumpunt enim optimi nonnumquam sensus,
quos neque inserere oportet neque differre tutum est, quia interim elabuntur,
interim memoriae sui intentos ab alia inventione declinant: ideoque optime sunt
in deposito.
------------------------------------------------------------------------
Chapter 4: Of Revision, its
Uses and Limitations
I. Sequitur emendatio, pars
studiorum longe utilissima: neque enim sine causa creditum est stilum non minus
agere cum delet. huius autem operis est adicere detrahere mutare. Sed facilius
in iis simpliciusque iudicium quae replenda vel deicienda sunt: premere vero
tumentia, humilia extollere, luxuriantia adstringere, inordinata digerere,
soluta componere, exultantia coercere duplicis operae: nam et damnanda sunt
quae placuerant et invenienda quae fugerant. II. Nec dubium est optimum esse
emendandi genus si scripta in aliquod tempus reponantur, ut ad ea post
intervallum velut nova atque aliena redeamus, ne nobis scripta nostra tamquam
recentes fetus blandiantur. III. Sed neque hoc contingere semper potest,
praesertim oratori, cui saepius scribere ad praesentis usus necesse est, et
ipsa emendatio finem habet. sunt enim qui ad omnia scripta tamquam vitiosa
redeant, et, quasi nihil fas sit rectum esse quod primum est, melius existiment
quidquid est aliud, idque faciant quotiens librum in manus resumpserunt,
similes medicis etiam integra secantibus. Accidit itaque ut cicatricosa sint et
exsanguia et cura peiora. IV. Sit ergo aliquando quod placeat aut certe quod
sufficiat, ut opus poliat lima, non exterat. Temporis quoque esse debet modus.
Nam quod Cinnae Zmyrnam novem annis accepimus scriptam, et panegyricum
Isocratis qui parcissime decem annis dicunt elaboratum, ad oratorem nihil
pertinet, cuius nullum erit si tam tardum fuerit auxilium.
------------------------------------------------------------------------
Chapter 5: What to Write
1-11: Translation and Paraphrase
I. Proximum est ut dicamus quae
praecipue scribenda sint hexin parantibus. Non est huius quidem operis ut
explicemus quae sint materiae, quae prima aut secunda aut deinceps tractanda
sint (nam id factum est iam primo libro, quo puerorum, et secundo, quo iam
robustorum studiis ordinem dedimus), sed de quo nunc agitur, unde copia ac
facilitas maxime veniat.
II. Vertere Graeca in Latinum
veteres nostri oratores optimum iudicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceronis
de Oratore libris dicit factitasse: id Cicero sua ipse persona frequentissime
praecipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere
tralatos: id Messalae placuit, multaeque sunt ab eo scriptae ad hunc modum
orationes, adeo ut etiam cum illa Hyperidis pro Phryne difficillima Romanis
subtilitate contenderet. III. Et manifesta est exercitationis huiusce ratio.
Nam et rerum copia Graeci auctores abundant et plurimum artis in eloquentiam
intulerunt et hos transferentibus verbis uti optimis licet: omnibus enim utimur
nostris. Figuras vero, quibus maxime ornatur oratio, multas ac varias
excogitandi etiam necessitas quaedam est, quia plerumque a Graecis Romana dissentiunt.
IV. Sed et illa ex Latinis
conversio multum et ipsa contulerit. Ac de carminibus quidem neminem credo
dubitare, quo solo genere exercitationis dicitur usus esse sulpicius. Nam et
sublimis spiritus attollere orationem potest, et verba poetica libertate
audaciora non praesumunt eadem proprie dicendi facultatem. Sed et ipsis
sententiis adicere licet oratorium robur, et omissa supplere, effusa
substringere. Neque ego paraphrasin esse interpretationem tantum volo, sed
circa eosdem sensus certamen atque aemulationem. Ideoque ab illis dissentio qui
vertere orationes Latinas vetant quia optimis occupatis quidquid aliter
dixerimus necesse sit esse deterius. Nam neque semper est desperandum aliquid
illis quae dicta sunt melius posse reperiri, neque adeo ieiunam ac pauperem
natura eloquentiam fecit ut una de re bene dici nisi semel non possit. VI. Nisi
forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus potest, orandi minor
vis, ut dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit. Sed
esto neque melius quod invenimus esse neque par, est certe proximis locus. VII.
An vero ipsi non bis ac saepius de eadem re dicimus et quidem continuas
nonnumquam sententias? - nisi forte contendere nobiscum possumus, cum aliis non
possumus. Nam si uno genere bene diceretur, fas erat existimari praeclusam
nobis a prioribus viam: nunc vero innumerabiles sunt modi, plurimaeque eodem
viae ducunt. VIII. Sua brevitati gratia, sua copiae, alia tralatis virtus, alia
propriis, hoc oratio recta, illud figura declinata commendat. Ipsa denique
utilissima est exercitationi difficultas. Quid quod auctores maximi sic
diligentius cognoscuntur? Non enim scripta lectione secura transcurrimus, sed
tractamus singula et necessario introspicimus et quantum virtutis habeant vel
hoc ipso cognoscimus, quod imitari non possumus. IX. Nec aliena tantum
transferre, sed etiam nostra pluribus modis tractare proderit, ut ex industria
sumamus sententias quasdam easque versemus quam numerosissime, velut eadem cera
aliae aliaeque formae duci solent. X. Plurimum autem parari facultatis existimo
ex simplicissima quaque materia. Nam illa multiplici personarum causarum
temporum locorum dictorum factorum diversitate facile delitescet infirmitas,
tot se undique rebus ex quibus aliquam adprehendas offerentibus. XI. Illud
virtutis indicium est, fundere quae natura contracta sunt, augere parva,
varietatem similibus voluptatem expositis dare, et bene dicere multa de paucis.
11-16: The Writing of
Declamations, and other Preparatory Activities
In hoc optime facient infinitae
quaestiones, quas vocari thesis diximus, quibus Cicero iam princeps in re
publica exerceri solebat. XII. His confinis est destructio et confirmatio
sententiarum. Nam cum sit sententia decretum quoddam atque praeceptum, quod de
re, idem de iudicio rei quaeri potest. tum loci communes, quos etiam scriptos
ab oratoribus scimus. Nam qui haec recta tantum et in nullos flexus recedentia
copiose tractaverit, utique in illis plures excursus recipientibus magis
abundabit eritque in omnis causas gratus: omnes enim generalibus quaestionibus
constant. XIII. Nam quid interest Cornelius tribunus plebis quod codicem
legerit reus sit, an quaeramus "violeturne maiestas si magistratus
rogationem suam populo ipse recitarit"? "Milo Clodium rectene
occiderit" veniat in iudicium, an "oporteatne insidiatorem interfici
vel perniciosum rei publicae civem, etiam si non insidietur"? "Cato
Marciam honestene tradiderit Hortensio" an "conveniatne res talis
bono viro"? De personis iudicatur, sed de rebus contenditur. XIV.
Declamationes vero, quales in scholis rhetorum dicuntur, si modo sunt ad
veritatem accommodatae et orationibus similes, non tantum dum adolescit
profectus sunt utilissimae, quae inventionem dispositionem pariter exercent,
sed etiam cum est consummatus ac iam in foro clarus: alitur enim atque
enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate
fatigata renovatur. XV. Quapropter historiae nonnumquam ubertas in aliqua
exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum. Ne carmine
quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus
ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis
reficiuntur. XVI. Ideoque mihi videtur M. tullius tantum intulisse eloquentiae
lumen quod in hos quoque studiorum secessus excurrit. Nam si nobis sola materia
fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse
ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
17-20: The Study of Living Models
XVII. Sed quem ad modum forensibus
certaminibus exercitatos et quasi militantis reficit ac reparat haec velut
sagina dicendi, sic adulescentes non debent nimium in falsa rerum imagine
detineri et inanibus simulacris usque adeo ut difficilis ab his digressus sit
adsuefacere, ne ab illa in qua prope consenuerunt umbra vera discrimina velut
quendam solem reformident. XVIII. Quod accidisse etiam M. Porcio Latroni, qui
primus clari nominis professor fuit, traditur, ut, cum ei summam in scholis
opinionem optinenti causa in foro esset oranda, inpense petierit uti subsellia
in basilicam transferrentur: ita illi caelum novum fuit ut omnis eius eloquentia
contineri tecto ac parietibus videretur. XIX. Quare iuvenis qui rationem
inveniendi eloquendique a praeceptoribus diligenter acceperit (quod non est
infiniti operis si docere sciant et velint), exercitationem quoque modicam
fuerit consecutus, oratorem sibi aliquem, quod apud maiores fieri solebat,
deligat quem sequatur, quem imitetur: iudiciis intersit quam plurimis et sit
certaminis cui destinatur frequens spectator. XX. Tum causas vel easdem quas
agi audierit stilo et ipse componat, vel etiam alias, veras modo, et utrimque
tractet et, quod in gladiatoribus fieri videmus, decretoriis exerceatur, ut
fecisse Brutum diximus pro Milone. Melius hoc quam rescribere veteribus
orationibus, ut fecit Cestius contra Ciceronis actionem habitam pro eodem, cum alteram
partem satis nosse non posset ex sola defensione.
21-23: How to Avoid Superficial
Showiness
XXI. Citius autem idoneus erit
iuvenis quem praeceptor coegerit in declamando quam simillimum esse veritati et
per totas ire materias quarum nunc facillima et maxime favorabilia decerpunt.
Obstant huic, quod secundo loco posui, fere turba discipulorum et consuetudo
classium certis diebus audiendarum, nonnihil etiam persuasio patrum numerantium
potius declamationes quam aestimantium. XXII. Sed, quod dixi primo, ut
arbitror, libro, nec ille se bonus praeceptor maiore numero quam sustinere
possit onerabit, et nimiam loquacitatem recidet, ut omnia quae sunt in
controversia, non, ut quidam volunt, quae in rerum natura, dicantur, et vel
longiore potius dierum spatio laxabit dicendi necessitatem vel materias
dividere permittet. XXIII. Diligenter effecta plus proderit quam plures
inchoatae et quasi degustatae. Propter quod accidit ut nec suo loco quidque
ponatur, nec illa quae prima sunt servent suam legem, iuvenibus flosculos
omnium partium in ea quae sunt dicturi congerentibus: quo fit ut, timentes ne
sequentia perdant, priora confundant.
------------------------------------------------------------------------
Chapter 6: of Meditation
1-4: Meditation lies half-way
between writing and improvisation, and is much used.
I. Proxima stilo cogitatio est,
quae et ipsa vires ab hoc accipit et est inter scribendi laborem
extemporalemque fortunam media quaedam et nescio an usus frequentissimI. Nam
scribere non ubique nec semper possumus, cogitationi temporis ac loci plurimum
est. Haec paucis admodum horis magnas etiam causas complectitur: haec, quotiens
intermissus est somnus, ipsis noctis tenebris adiuvatur: haec inter medios
rerum actus aliquid invenit vacui nec otium patitur. II. Neque vero rerum
ordinem modo, quod ipsum satis erat, intra se ipsa disponit, sed verba etiam
copulat, totamque ita contexit orationem ut ei nihil praeter manum desit: nam
memoriae quoque plerumque inhaerent fidelius quae nulla scribendi securitate
laxantur.
Sed ne ad hanc quidem vim
cogitandi perveniri potest aut subito aut cito. III. Nam primum facienda multo
stilo forma est quae nos etiam cogitantis sequatur: tum adsumendus usus
paulatim, ut pauca primum complectamur animo quae reddi fideliter possint, mox
per incrementa, tam modica ut onerari se labor ille non sentiat, augenda vis et
exercitatione multa continenda est; quae quidem maxima ex parte memoria
constat, ideoque aliqua mihi in illum locum differenda sunt: IV. eo tamen
pervenit ut is cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus, tantum
consequatur ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in
dicendo fidem servent. Cicero certe Graecorum Metrodorum Scepsium et Empylum
Rhodium nostrorumque Hortensium tradidit quae cogitaverant ad verbum in agendo
rettulisse.
5-7: but should not make us the
slaves of our prepared thoughts or shut the door against sudden inspirations.
V. Sed si forte aliqui inter
dicendum offulserit extemporalis color, non superstitiose cogitatis demum est
inhaerendum. Neque enim tantum habent curae ut non sit dandus et fortunae
locus, cum saepe etiam scriptis ea quae subito nata sunt inserantur. Ideoque
totum hoc exercitationis genus ita instituendum ut et digredi ex eo et redire
in id facile possimus. VI. Nam ut primum est domo adferre paratam dicendi
copiam et certam, ita refutare temporis munera longe stultissimum est. Quare
cogitatio in hoc praeparetur, ut nos fortuna decipere non possit, adiuvare
possit. Id autem fiet memoriae viribus, ut illa quae complexi animo sumus
fluant secura, non sollicitos et respicientes et una spe suspensos
recordationis non sinant providere: alioqui vel extemporalem temeritatem malo
quam male cohaerentem cogitationem. VII. Peius enim quaeritur retrorsus, quia
dum illa desideramus ab aliis avertimur, et ex memoria potius res petimus quam
ex materia. Plura sunt autem, si utrimque quaerendum est, quae inveniri possunt
quam quae inventa sunt.
------------------------------------------------------------------------
Chapter 7: of Extempore
Speaking
1-4: Ability to Speak ex
tempore is the richest fruit of study and
application
I. Maximus vero studiorum fructus
est et velut +primus quidam plius+ longi laboris ex tempore dicendi facultas;
quam qui non erit consecutus, mea quidem sententia civilibus officiis
renuntiabit et solam scribendi facultatem potius ad alia opera convertet. Vix
enim bonae fidei viro convenit auxilium in publicum polliceri quod
praesentissimis quibusque periculis desit, * intrare portum ad quem navis
accedere nisi lenibus ventis vecta non possit: II. siquidem innumerabiles
accidunt subitae necessitates vel apud magistratus vel repraesentatis iudiciis
continuo agendi. Quarum si qua, non dico cuicumque innocentium civium, sed
amicorum ac propinquorum alicui evenerit, stabitne mutus et salutarem
petentibus vocem, statimque si non succurratur perituris, moras et secessum et
silentium quaeret, dum illa verba fabricentur et memoriae insidant et vox ac
latus praeparetur? III. Quae vero patitur hoc ratio, ut quisquam sit orator
aliquando? Mitto casus: quid cum adversario respondendum erit fiet? Nam saepe
ea quae opinati sumus et contra quae scripsimus fallunt, ac tota subito causa
mutatur, atque ut gubernatori ad incursus tempestatium, sic agenti ad
varietatem causarum ratio mutanda est. IV. Quid porro multus stilus et adsidua
lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus
difficultas? Perisse profecto confitendum est praeteritum laborem cui semper
idem laborandum est. Neque ego hoc ago, ut ex tempore dicere malit, sed ut
possit. Id autem maxime hoc modo consequemur.
5-23: Practical hints for success
intheis Department:
5-7: Arrangement
V. Nota sit primum dicendi via:
neque enim prius contingere cursus potest quam scierimus quo sit et qua
perveniendum. Nec satis est non ignorare quae sint causarum iudicialium partes,
aut quaestionum ordinem recte disponere, quamquam ista sunt praecipua, sed quid
quoque loco primum sit ac secundum et deinceps: quae ita sunt natura copulata
ut mutari aut intervelli sine confusione non possint. VI. Quisquis autem via
dicet, utetur ante omnia rerum ipsa serie velut duce, propter quod homines
etiam modice exercitati facillime tenorem in narrationibus servant. Deinde quid
quoque loco quaerant scient, nec circumspectabunt nec offerentibus se aliunde
sensibus turbabuntur, nec confundent ex diversis orationem velut salientes huc
illuc nec usquam insistentes. Postremo habebunt modum et finem, qui esse citra
divisionem nullus potest, et expletis pro facultate omnibus quae proposuerint
pervenisse se ad ultimum sentient. VII. Et haec quidem ex arte; illa vero ex
studio, ut copiam sermonis optimi, quem ad modum praeceptum est, comparemus,
multo ac fideli stilo sic formetur oratio ut scriptorum colorem etiam quae
subito effusa sint reddant, ut, cum multa scripserimus, etiam multa dicamus.
7-14: The Practice of Reading,
Writing and Speaking
VIII. Nam consuetudo et
exercitatio facilitates maxime parit: quae si paulum intermissa fuerit, non
velocitas illa modo tardatur, sed ipsum os coit atque concurrit. Quamquam enim
opus est naturali quadam mobilitate animi, ut, dum proxima dicimus, struere
ulteriora possimus, semperque nostram vocem provisa et formata cogitatio
excipiat: IX. Vix tamen aut natura aut ratio in tam multiplex officium diducere
animum queat ut inventioni, dispositioni, elocutioni, ordini rerum verborumque,
tum iis quae dicit, quae subiuncturus est, quae ultra spectanda sunt, adhibita
vocis pronuntiationis gestus observatione una sufficiat. X. Longe enim
praecedat oportet intentio ac prae se res agat, quantumque dicendo consumitur,
tantum ex ultimo prorogetur, ut, donec perveniamus ad finem, non minus
prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia
illa atque concisa singultantium modo eiecturi sumus.
XI. Est igitur usus quidam
inrationalis, quam Graeci alogon triben vocant, qua manus in scribendo
decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus flexusque eorum et transitus
intuentur, et ante sequentia vident quam priora dixerunt. Quo constant miracula
illa in scaenis pilariorum ac ventilatorum, ut ea quae emiserint ultro venire
in manus credas et qua iubentur decurrere. XII. Sed hic usus ita proderit si ea
de qua locuti sumus ars antecesserit, ut ipsum illud quod in se rationem non
habet in ratione versetur. Nam mihi ne dicere quidem videtur nisi qui disposite
ornate copiose dicit, sed tumultuari. XIII. Nec fortuiti sermonis contextum
mirabor umquam, quem iurgantibus etiam mulierculis videamus superfluere: cum eo
quod, si calor ac spiritus tulit, frequenter accidit ut successum extemporalem
consequi cura non possit. XIV. Deum tunc adfuisse cum id evenisset veteres
oratores, ut Cicero dicit, aiebant, sed ratio manifesta est. Nam bene concepti
adfectus et recentes rerum imagines continuo impetu feruntur, quae nonnumquam
mora stili refrigescunt et dilatae non revertuntur. Vtique vero, cum infelix
illa verborum cavillatio accessit et cursus ad singula vestigia restitit, non
potest ferri contorta vis, sed, ut optime vocum singularum cedat electio, non
continua sed composita est.
15-17: The Exercise of Imagination
XV. Quare capiendae sunt illae de
quibus dixi rerum imagines, quas vocari phantasias indicavimus, omniaque de
quibus dicturi erimus, personae, quaestiones, spes, metus, habenda in oculis, in
adfectus recipienda: pectus est enim quod disertos facit, et vis mentis.
Ideoque imperitis quoque, si modo sunt aliquo adfectu concitati, verba non
desunt. XVI. Tum intendendus animus non in aliquam rem unam sed in plures simul
continuas, ut, si per aliquam rectam viam mittamus oculos, simul omnia quae
sunt in ea circaque intuemur, non ultimum tantum videmus, sed usque ad ultimum.
Addit ad dicendum etiam pudor stimulos, mirumque videri potest quod, cum stilus
secreto gaudeat atque omnis arbitros reformidet, extemporalis actio auditorum
frequentia, ut miles congestu signorum, excitatur. XVII. Namque et
difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos
impetus auget placendi cupido: adeo pretium omnia spectant, ut eloquentia quoque,
quamquam plurimum habeat in se voluptatis, maxime tamen praesenti fructu laudis
opinionisque ducatur.
18-23: The Importance of Attending
to subject-matter
XVIII. Nec quisquam tantum fidat
ingenio ut id sibi speret incipienti statim posse contingere, sed, sicut in
cogitatione praecipimus, ita facilitatem quoque extemporalem a parvis initiis
paulatim perducemus ad summam; quae neque perfici neque contineri nisi usu
potest: XIX. ceterum pervenire eo debet ut cogitatio non utique melior sit ea,
sed tutior, cum hanc facilitatem non in prorsa modo multi sint consecuti, sed
etiam in carmine, ut Antipater Sidonius et Licinius Archias: credendum enim
Ciceroni est, non quia nostris quoque temporibus non et fecerint quidam hoc et
faciant. Quod tamen non ipsum tam probabile puto (neque enim habet aut usum res
aut necessitatem) quam exhortandis in hanc spem qui foro praeparantur utile
exemplum. XX. Neque vero tanta sit umquam fiducia facilitatis ut non breve
saltem tempus, quod nusquam fere deerit, ad ea quae dicturi sumus dispicienda
sumamus; quod quidem in iudiciis ac foro datur semper: neque enim quisquam est
qui causam quam non didicerit agat. XXI. Declamatores quosdam perversa ducit
ambitio ut exposita controversia protinus dicere velint, quin etiam, quod est
in primis frivolum ac scaenicum, verbum petant quo incipiant. Sed tam
contumeliosos in se ridet invicem eloquentia, et qui stultis videri eruditi
volunt, stulti eruditis videntur. XXII. Si qua tamen fortuna tam subitam
fecerit agendi necessitatem, mobiliore quodam opus erit ingenio, et vis omnis
intendenda rebus, et in praesentia remittendum aliquid ex cura verborum, si
consequi utrumque non dabitur. tum et tardior pronuntiatio moras habet et
suspensa ac velut dubitans oratio, ut tamen deliberare, non haesitare videamur.
XXIII. Hoc dum egredimur e portu, si nos nondum aptatis satis armamentis aget
ventus, deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus rudentes et
impleri sinus optabimus. Id potius quam se inani verborum torrenti dare quasi
tempestatibus quo volent auferendum.
24-29: Practice Makes Perfect.
Writing gives Exactness to speech, Speech readiness to Writing.
XXIV. Sed non minore studio
continetur haec facultas quam paratur; ars enim semel percepta non carpitur,
stilus quoque intermissione paulum admodum de celeritate deperdit: promptum hoc
et in expedito positum exercitatione sola continetur. Hac uti sic optimum est,
ut cotidie dicamus audientibus pluribus, maxime de quorum simus iudicio atque
opinione solliciti (rarum est enim ut satis se quisque vereatur): vel soli
tamen dicamus potius quam non omnino dicamus. XXV. Est et illa exercitatio
cogitandi totasque materias vel silentio (dum tamen quasi dicat intra ipsum)
persequendi, quae nullo non et tempore et loco, quando non aliud agimus,
explicari potest, et est in parte maioris utilitatis quam haec proxima: XXVI.
diligentius enim componitur quam illa, in qua contextum dicendi intermittere
veremur. Rursus in alia plus prior confert, vocis firmitatem, oris facilitatem,
motum corporis, qui et ipse, ut dixi, excitat oratorem et iactatione manus,
pedis supplosione, sicut cauda leones facere dicuntur, hortatur. XXVII.
Studendum vero semper et ubique. Neque enim fere tam est ullus dies occupatus
ut nihil lucrativae, ut Cicero Brutum facere tradit, operae ad scribendum aut
legendum aut dicendum rapi aliquo momento temporis possit: siquidem C. Carbo
etiam in tabernaculo solebat hac uti exercitatione dicendi. XXVIII. Ne id
quidem tacendum est, quod eidem Ciceroni placet, nullum nostrum usquam
neglegentem esse sermonem: quidquid loquemur ubicumque sit pro sua scilicet
portione perfectum. Scribendum certe numquam est magis quam cum multa dicemus ex
tempore. Ita enim servabitur pondus et innatans illa verborum facilitas in
altum reducetur, sicut rustici proximas vitis radices amputant, quae illam in
summum solum ducunt, ut inferiores penitus descendendo firmentur. XXIX. Ac
nescio an, si utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut
scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius. Scribendum ergo
quotiens licebit, si id non dabitur cogitandum: ab utroque exclusi debent tamen
ita dicere ut neque deprensus orator neque litigator destitutus esse videatur.
30-33: of Notes and Abstracts
XXX. Plerumque autem multa
agentibus accidit ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera, quae
domo adferunt, cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant: quod
fecisse M. tullium commentariis ipsius apparet. Sed feruntur aliorum quoque et
inventi forte, ut eos dicturus quisque composuerat, et in libros digesti, ut
causarum quae sunt actae a Servio sulpicio, cuius tres orationes extant: sed hi
de quibus loquor commentarii ita sunt exacti ut ab ipso mihi in memoriam
posteritatis videantur esse compositi. XXXI. Nam Ciceronis ad praesens modo
tempus aptatos libertus Tiro contraxit: quos non ideo excuso quia non probem,
sed ut sint magis admirabiles. In hoc genere prorsus recipio hanc brevem
adnotationem, libellosque qui vel manu teneantur et ad quos interim respicere
fas sit. XXXII. Illud quod Laenas praecipit displicet mihi, vel in iis quae
scripserimus [vel in] summas in commentarium et capita conferre. Facit enim
ediscendi neglegentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem. Ego
autem ne scribendum quidem puto quod non simus memoria persecuturi: nam hic
quoque accidit ut revocet nos cogitatio ad illa elaborata, nec sinat praesentem
fortunam experiri. XXXIII. Sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et
scripta perdidit et non quaerit nova. Sed de memoria destinatus est libro
proximo locus nec huic parti subiungendus, quia sunt alia prius nobis dicenda
[de is quia sunt].