Paginam Latinam Domesticam
Electronicam
Ioannes Piazza
fecit.
Anglice / Latine
De Me Ipso
Ego magister Sacrae Scripturae linguaeque Latinae sum,
semper Latinitatem colens in omnibus partibus vitae meae. Gradum Latine in
Lycaeo docendi mox perfeci apud Universitatem
Californianam S. Domenici. Anno peracto, Latinam in Lycaeo ad studia
Universitatis Paranda Quercupoli docebam. Nunc soleo cenas Latinas et alios
conventus Latinos componere.
Anno bismillesimo quarto, cursus Litterarum
Classicarum in Universitate Civitatis Franciscopoli (SFSU) perfeci, in quo
praecipue studia philosophiae antiquorum Graecorum colui. Thesem de amicitia
Aristoteliana scripsi, et licet vobis proemium hic inspicere, sed Anglice, pro
dolor. Atque cursum Philosophiae et Religionis docui cum Magistro Iacobo Needleman.
Vide Curriculum
Vitae
meae.
Postquam peregrinationes ad Aestivum Romae Latinitatis cum Reginaldo Foster, deinde
ad Rusticationem
Californianam,
deinde ad Conventiculum Latinum Lexingtonianam, non solum amorem Latine legendi
studiendique relinquere non possum, sed etiam amorem Latine loquendi. Atque,
persuasus sum non meliorem viam esse bene legendi quam consuetudinem loquendi.
Non diversum est aliis linguis. Si speramus bene docere, oportet nos facultates
audiendi loquendique nostras non negligere. Quam ob rem, nuper conatus sum cenam
Latinam
componere cum aliis qui linguā Latinā rapti sunt. Si habitas in vicinitate
nostra, et vis in cena nostra participare, nuntium mihi mitte.
Semper socios peto communicandi facultatisque Latine
emendandae causa. Saepe fallor. Ergo, si vis mihi mittere emendationem, vel
aliquam nuntium salutationemve, scribe ad jpatpiazza@yahoo.com, et mox respondebo, Latine
sane!
Praeter studiis, magnopere mihi placet itineribus birota frui.