John P. Piazza, M.A.
Narratio de itinere Latino mea
anno MMV.
Versio altera, aliquibus
erroribus correctis, scripta mense augusti.
Iter facere in Europa non
possum sine Latintate. Ergo, itinere franco-gallica cum uxore constituta,
necesse fuit mihi breviter in Italia ambulare, ut amicos notos et novos qui
Latinitatem colunt viderem. Profectus sum un septiman prius quam uxor, quae
noluit inter Latinistos versari. Perveni aeroplano a civitate S. Francisci
Novum Eboracum, deinde Madritum, et postremo Romam. Iter longum, sed querelas
non habui propter paucam pecuniam solutam pro tessera mea. Soleo cum amico bono
Federico DAgostino manere Romae, qui multos abhinc annos condiscipulus patris mei fuit apud
universitatem Berkeleiensem, et nunc est tamquam avunculus mihi. Federicus,
quamquam nunc magister sociologiae est in universitate Romana nomine Sapienza,
bene scit Latine quod olim fuit sacerdos. In Consilio Secundo Vaticano, electus
est notarium esse propter Latinae facultatem, ergo etiam nunc sine difficultate
potest Latine mecum loqui, et eum valde delectat audire me Latine loquentem.
Primo die Romae, ad diaetam Federici adveni cum
impedimento, sed ille abfuit
propter laborem. Ergo, profectus sum ad ludum Reginaldi. Post mediam horam,
aulam universitatis Gregorianae intravi, ubi sedebant Reginaldus et quinque
tirones Latine legentes. Statim Reginaldus me agnovit salutavitque, deinde ad
sententiam Latinam revenit. Consedi ludum sequens, paginam tenens et legens.
Postea, eum comitatus in taxiraeda, quoniam ille non procul a Federico habitat
in regione nomine Monteverde, quae est in colle Ianiculo. In via, locuti sumus
de variis rebus, praecipue de Pontifice novo qui nuperrime electus est. Dixit
eum bene Latinam scire, sed nescit de futuro statu linguae, Benedicto regnante;
videbimus. Paucam post moram, Federicus domi aderat, et licebat mihi
impedimentum relinquere et paus frui. Valde fessus, sed negotium est auxilium
pro temporis mutationis fatigatione. Nocte bene dormivi.
Proximo die mature surrexi
studio affectus propter amicum novum videndum. Annula Llewellyn dux Rusticationis Californianae, qui me
docuit Latinam vivam, nonullos annos versata est apud universitatem Salesianam
Romae, et euis magister nunc est bonus amicus. Semper videbam Annulam cum illo
loquentem telephonice, et valde volui eum invenire in proximo
itinere Romae. Ea dedit mihi
inscriptionem cursualem Magistri, et paulo postea commercium electronicum
incepimus. Magister nuncupatur Cletus Pavanetto. Per multos annos fuit dux in officina ubi Reginaldus laborat,
et nunc, quamquam rude donatus est, non solum docet Latinam Graecamque in
universitate, sed etiam editor comentarii nomine Latinitas est. Illo die, lentiter ambulavi ad plateam
S. Petri per Ianiculum. In via, pausam feci apud monumentum Garibaldensem, et
miratus sum totius Urbis spectaculum. Numquam vidi civitatem tam pulchram. Sol
matutinus lucebat, omnia tecta illuminans. Spectaculo Urbis viso, laetissimus
collem descendi, non sine moris apud quercum poetae Tasonis et fontes ad aquam
Romanam ab aqueductis antiquis vectam bibendam.
Mature adveni Vaticanam et
cartulas scripsi et misi ad amicos Americanos. Tempore consumpto, ad fontem
appropinqavi ubi virum rotundum subridentem vidi et statim salutavimus. Cafe breviter capt, me invitavit in
officinam suam. Aliquas horas locuti sumus de munere eius, de Latinitate, de
libris bonis Latinis, et copiam vel montem librorum Latinorum mihi dedit,
propter benignitatem suam. Gavisus sum tandem aliquando habere librum eius Elementa
Linguae et Grammaticae Latinae cuius editio sexta nuper in luce missa est, etiam
dedit mihi libros quos numquuam cognovi, scriptos a viris illustribus
ignotisque laborantibus in Vaticano et pulchre scribentibus. Unus liber
narrationum valde me delectabat legere postea in itinere meo, scriptus a
Iospeho del Ton. Narrationes insunt de omnibus rebus et praecipue placet
narratio de ambulatione pedibus a Vaticano usque ad Ianiculum in qua scripsit
de rebus a me visis. Etiam scripsit de Vergilio et amicitia. Solum in
traditione Ecclesiae fieri posunt magistri qui ita bene Latinam sciunt, ut
possint pulchre Latine scribere, tamquam magistri linguae hodiernae. Sententi
me, est peritiae vera definitio.
Paulo postea, lagoenam vini
spumantis cepit ex frigidario et bibimus. Cum tempus discendi venit, veri amici
eramus, et valediximus non sine imagine capta.
Deinde, paulum tempus gessi in
Foro Romano, ubi semper cogitavi de verbis a Petrarch scriptis: Vere maior
fuit Roma, maioresque sunt reliquiae, quam rebar. Sed paulo postea laboravi
nasu oculisque propter allergiam. Necesse fuit mihi fugere salutis caus. Mirum
est, quod ego magister Latinae non possum versari in Foro ipso!
Itinere Romano perfecto,
profectus sum Neapolin ad alios amicos videndos. Est familia optima, quae
habitat in media parte urbis. Domina linguae Anglicae magistra est in Lyceo, et
maritus eius magister theologiae in universitate est. Parentes sunt, et liberi
studia gerunt in universitate et lycio. Necesse fuit omnibus liberis multos per
annos Latinam et Graecam studere, et mirati sunt me Latinitate fruentem et
docentem. Ut nuper audiveram,
domina nomine Maria Pia est amica Aloisii Miraglia, qui volueram visitare post
iter Neapoli. Treis abhinc annos, narrationem Rebeccae Mead de Aloisio et
Reginaldo ei monstravi, et ea invitaverat Aloisium ad ludum suum. Mundus
Latinus parvus est! Post unam noctem, perveni Montellam. Necesse fuit mihi ire
raed long ad Avelinum, et Aloisium me ceperat in autoraeda sua. Adveni ad villam eius die solis, quando
itinera facere solent in regione. Septiman praeterit, venerunt ad Paestum, et
hoc die, consilium fuit ad sylvas eundas.
Ambulavimus in ipsas silvas
ubi fortasse Vergilius ipse opera bucolica scripserat. Post paulum iter pedibus,
sedimus in terram, et legimus ex libris Maronis bucolicis et litteris Senecae
minoris. Uterque pulchre scripserunt de natura, et valde illis litteris fructi
sumus sub tegmine fagi. Aloisius bene explicavit narrationes, et Latine
locuti sumus his de rebus. Postea, panem et caseum comedimus, et plus
ambulavimus. Discipuli ex multis partibus orbis terrarum venerunt. Tres Albani
sunt, duo e Moravia, unus ex Estonia, et unus Americanus quem inveni anno
praeterito Kentuckiae apud Terentium. In diebus, omnes discipuli varia studia
gerere solent, quod necesse est illis varia perficienda facere, exempli grati,
alii gradus in universitate faciunt, vel oportet aliis linguam Italicam vel
Anglicam discere. Discipuli se vel alios docent. Inveni tres discipulos librum Athenaze legentes in horto. Solent
linguam Graecam studere Latine, quod non facile est! Alius scribebat parvam editionem Lucretii modo rbergiano. In
tempore otioso, licuit mihi perscrutari bibliotecam magnam villae, et miratus
sum libros multos qui pertinent ad Latinitatem docendam, et de omnibus aliis
rebus. Post meridiem omnes conveniunt in aulam ad ludos participandos. In
ludis, colloquuntur variis de rebus: de litteris, de rhetorica, de historia, de
philosophia, etc. tantum Latine. Alii magistri solent academiam frequentare
lectionis caus. In septimana peracta, David Morgan versatus est inter illos,
et lectiones fecit Latine variis de rebus. Aliquae occasiones fuerunt mihi cum
Aloisio loquendi Latine de modo suo et de statu Latinitatis in Italia et in
mundo. Locutus est mecum etiam de academia sua, et consilio ad academiam
crescendam. Etiam, narraviit de vita et educatione sua. In ultimo anno Lycii
venit ad academiam classicam in insula parva nomine Vivara ubi modo rustici
habitavit in communitate discipulorum tredecim annos. Illic, didiscit multa et
locutus est Latine et Graece, et potuit omnibus auctoribus frui. Duos post
dies, necesse fuit mihi discedere, et Aloisius me vexit raed su ad stationem
raedae longae. In via, locuti sumus de latinitate, de aliis magistris, et de
utilitate Latinitatis vivae. Etiam mihi dedit narrationes suas de ratione et
arte vivo modo docendi. Miratus sum hospitalitatem eius et nunc non solum
amicos novos, sed familiam Latinam habeo.
In Gallia
Tempore in Italia fructo,
profectus sum ad Francogalliam, ut aliquod tempus sumerem cum uxore. Sed, fuit
etiam occasio Latine loquendi, quam resistere non potui.. Dum domi eram,
nuntium misi ad gregem Latinam electronicam in quo dixi me adventurum esse
Galliam, praecipue Lutetiam (id est Paris) et me velle magnopere invenire
aliquos Latine loquentes. Unus respondit, nomine Vilhelmus duCasse, quo quoque
versaturus est Lutetiae illo tempore. Ergo constituimus vicissim compellare.
Illa in urbe, convnimus et multum locuti sumus. Primo in taberna deinde in
popina. Dixit mihi se discipulum esse in universitate Kentuckiana, ubi
Latinitatem colit cum Terentio et aliis amicis meis. Mundus Latinus parvus est.
Valde placuit eius narrationem audire, quoniam, sicut me, sero incipiebat Latinitatem
colere. Etimasi Latinam studuit apud lycaeum, magna cum difficultate studuit,
quamquam tres linguas iam cognovit. Non erat linguae causa, sed modi docendi.
Linguam reliquit post lycaeum. Deinde, post multos annos, ille invnit Davidem
Morgan et alios qui Latine loquuntur et vivo modo docent. Post paucos annos aud
illos in America, et apud Aloisium in accademia eius, facultatem cepit, et nunc
bene loquitur Latine sine anxietate.
In popina, invenimus alium
virum, nomine Daniel Blanchard, qui optime Latine loquitur. Ille est cantator,
sed pater eius erat professor litterarum classicarum in universitat Sorbonensi,
et voluit filium eius dicere sicut Michel du Montaigne. Ergo, Daniel multos
annos Latine loquebatur, et loquitur sicut Romanus antiquus. Postea, vidi situm
eleectronicum ab eo et aliis factum. Ibi, potes iter
virtuale facere. Proh dolor, modo fuit cena Latina Lutetiensis, sed cenam
optimam parvam habebamus, et melius urbe fructus sum.
Necesse est mihi finem facere
cum aliquibus verbis de experientia mea. Generatim, nunc multo certior sum quod
lingua Latina est verus modus verae communicationis inter homines. Non possum
fluenter Latine loqui, sed fieri potest ut alios invenire et bene cognoscere
possim. Vix umquam Italice vel Anglice locuti sumus, sed non necesse fuit loqui
solum de rebus Latinis vel grammaticis, sed colloquia nostra pertinebant ad
omnes res humanas. Etiam, inveni parvam communitatem hominum academicorum in
vero et antiquo sensu. Non solum
peritissimi sunt in Latinitate, sed optimissimi et carissimi sunt, et semper
volunt amiciti frui cum aliis qui Traditionem Latinitatis amant. Me sensi sicut Erasmum vel Thomam More,
vel alios academicos in temporibus antiquis (quaamquam ego ipse non tam peritus
sum), qui potuerunt in omnibus universitatibus Europaeis convenire ad
colloquendum et amicitiam faciendam. Bonum iter fuit!
Non Ciceroniano modo scribere
conatus sum, sed nolo errores magnos facere. Si errores vides, fac nuntium,
quaeso.
Mox plus scribam et plures
imagines habeo.