Magister Piazza
Erasmus
of Rotterdam, from his letter: Epistolarum Formula
Definitio:
Epistola varie a scriptoribus latinis definitur, sed eodem paene sensu.
Libanius sophista graecus epistolam finit hoc modo, Epistola est absentis ad
absentem colloquium.
[...]
Simplicity, an example: Esse enim epistolicus stilus simplex debet, ac
veluti negligentiusculus nam est etiam quaedam negligentiŠ diligens. Exempla
sunt Plinii Cecilii epistolae, acutae, elegantes expressae, in quibus nihil
nisi domesticum, quotidianum, sed omnia tamen latina, casta, ornataque
leguntur.
[...]
The art of simplicity: Cumque sit stilus ille multa arte atque ingenio
cultuque subactus atque elaboratus, illaboratus tamen ac paene subitus atque
extemporarius videtur. Observandum vero illud in primis est, fugienda esse
verba accersita, antiqua, nimius affectata, repetitaque Aborigenum saeculis,
quibus hodie plerique corrupti et cacozeli utuntur, verba nova atque inusitata
anxie quaerentes, ut doctiores videantur.
[...]
Practice makes perfect: Primum itaque summŠ sollicitudine ac stili
diligentia utendum. Sed nec sine frequenti assiduaque scribendi exercitatione,
extemporalis facultas amplissimus certissimusque studiorum fructus, nec solida
dicendi fiducia parari potest. Stilus itaque frequens, et opulentiam nobis
parit copiamque sermonis, et mirabilem adfert dicendi scribendique
promptitudinem.
No hurry: Porro tardus primum stilus esse debet et diligens,
cum varia multiplicique auctorum lectione habendus est, et pondera examinanda.
Neque occurrentibus primum verbis, ac statim sese offerentibus incaute utendum
est, ut quidam faciunt, captantes prima quaeque atque avide arripientes.
Suspecta est enim facilitas illa, qua plerique imprudenter exultant et
gloriantur. Quare Sallustium constat, Quintiliano referente, in scribendŠ
historiŠ fuisse tardissimum, et Vergilium paucissimos in dies versus
componere solitum.
[...]
Really, no hurry: Nunquam profecto feliciter inveniet, neque apte
collocabit, neque ornate scribet ac polite, qui primum et stilo et iudicio
lento usus non fuerit. MorŠ enim melius solidiusque iudicius paratur,
refrigescitque inventionis amor. Quare falluntur, qui multa stilo primum, quam
velocissimo scribere conantur. Diligentia enim in primis opus est, quamquam mox
et feliciter sequitur stilus et uberior, ac promptior. Celeritatem enim
dabit consuetudo.
[...]
Importance of reading and
imitation: Quoniam vero artis pars magna
imitatione continetur, ab auctoribus lectione dignis, verborum sumenda est
copia, et varietas figurarum, ut cum ponendi ratio, tum ad exemplum virtutum
omnium mens dirigenda est.