Horace Odes 3,1 paraphrase, from
the Delphin edition of Ludovicus Desprez. Italicized words are supplied by the
editor.
Imperitum vulgus aversor atque amoveo. Obsecundate ore:
Musarum ego antistes inauditos antea versus cano puellis ac iuventibus.
Reges metuendi potestatem habent suos in populos, ipsos autem in reges potestatem
habet Iupiter victis gigantibus inclytus, omnis nutu concutiens. Fit ut
alius alio spatiosius disponat arbores scrobibus. Ille candidatus in campum Martium
nobilior veniat iste virtutibus et existimatione potior concercet. Huic
adsit amplior clientium numerus: at pari iure magnos et parvos regit
mors; quodlibet nomen urna complectitur et versat. Cui supra sceleratum caput
strictus gladius impendit, gustum suavem haud comparabunt epulae Siculae, nec
soporem revocabit volucrum aut lyae modulatio. Quietus sopor haud aspernatur
abiectas hominum agrestium casas, et littus umbrâ amoenum, nec Tempe Zephiris
afflata. Qui cupit duntaxat quod sufficit, hunc nec angit mare
procellosum nec violentia occidentis Arcturi, vel Caprorum surgentium; neque
vineae per grandinem percussae, vel ager fallax, arboribus modo pluvias
accusantibus, modo constellationes arva exurentes, modo frigoris saevitiam.
Aquas molibus in mare proiectis coarctatus sentiunt pisces. Illuc caementis (?)
saepius immittit operum conductor cum servis, necnon possessor terram
contemnens. At metus et formido eodem quo dominus ascendunt: neque triremem
aere munitam deserit molesta solicitudo, imo equitanti assidet. Quod si male se
habentem haud sublevat Phrygium saxum, nec vestis purpurea astris
splendidior, neque vinum Falernum et unguentum Persicum: Quare celsas aedes
construam postibus invidiam clientibus, et ratione singulari? Quare vallem
Sabinam commutem opibus nimium laboriosis?
back to Ad Usum Delphini page