Interpretatio Eclogae I ex editione Caroli Ruaeus (ad usum
Delphini).
MEL: Tityre, tu iacens sub umbraculo fagi opace modularis
cantilenam pastoralem cum parva fistula: nos deserimus terminos patriae, et
agros amoenos, nos eximus e patria: tu, Tityre, otiosus sub umbra doces arbores
referre nomen pulchrae Amaryllidis. TIT: O Meliboae, Deus nobis dedit hanc
quietem, Nam habebo semper illo Dei loco: saepe tener agnus electus ex ovili
nostro tinget illius aram sanguine. Ille permisit vaccas meas vagari, ut vides,
et me ipsum canere fistula rustica quicquid vellem. MEL: Ego quidem non
invideo, immo admiror, cum tantus sit tumultus toto rure. Ecce ego moerens
abigo prae me capellas, et hanc, o Tityre, difficile traho. Modo enim enixa
geminos foetus, qui erant spes greges, proh dolor! deservit eos rigido in saxo,
inter spi[ ]as corylos. Memini quercus affla[ ]as fulmine saepe praenunciasse
nobis hanc calamitatem, nisi animus
imprudens fuisset: saepe cornix funesta admonuit ex ilice putri. attamen dic nobis, Tityre, quinam fuit
ille Deus. TIT: Ego demens, o Meliboee, exstimavi urbem, quae vocatur Roma,
similem esse nostre Mantuanae, ad quam nos pastores consuevimus deducere agnos
tenellos. Quemadmodum scicebam catulos canibus, et hoedos capellis esse
similes: quemadmodum solebam comparare magna parvis. Sed urbs illa tantum
eminet inter caeteras, quantum cupressi solent eminere inter viburna flexilia.
MEL: Et quae tanta necessitas te coegit Romam petere? TIT: Libertas, quae licet
tarda, tamen aspexit me desidem, cum iam canabarba decideret secanti: tamen
aspexit, et venit post multos annos servitutis: ex quae secutus sum Amaryllida,
et relinqui Galateam. Scilicet, quamdiu amavi Galateam, (fatebor enim) nec
speravi libertatem, nec curavit patrimonium: licet educerem ex ovilibus meis
multas victimas et coagularem opimos caseos ad usum infratae urbis, numquam
referebam domum manus plenas pecunia. MEL: Mirabar cur tristis invocares Deos,
o Amarylli, cui servares poma pendentis suis quaeque arboribus: Tityrus hinc
aberat: ipse pinus, ipsi fontes, hae ipsae
arbores te repetebant. TIT: Quid fecissem? nec poteram aliter abire e
servitute: nec Deos experiri tam propitios in alio loco, quam Romae. Illic vidi
iuvenem illum, o Meliboee, propter quem arae nostrae fumant singulis annis ter
duodecim dies. Illic ipse prior ita respondit roganti mihi: Pueri, pascite
boves, ut primis: et subligate tauros iugo. MEL: O felix senex! itaque agri tui
relinquentur tibi, iique tibi satis ampli: licet nuda saxa tegant caeteros
undique, et palus operiat pascua canosa iunco: insolita pabula non vitiabunt
gravidas pecudes, neque noxia contagies vicini gregis inficiet eas. O felix
senex! hic prope amnes cognitos, et fontes dicatos Nymphis frueris umbrā
frigidā. Ex alia parte sepes limitis propinqui in qua flos salicum carpi ut
semper a Siculis apibus, saepe tenui murmure apum te invitabat, ut somno
indulgeas. Ex alia parte putator frondium excelso in colle cantabit ad auras.
Neque tamen interim raucae palumbres, quae sunt tuae deliciae, neque turtur
desinet queri ex ulmo sublimi. TIT: Prius igitur agiles cervi pascent in aere,
et maria deserent in litore pisces defectos aqua: Prius extorris Parthis
potabit Ararim, aut Germania Tigrim, regionibus mutuo permutatis, quam forma
illius iuvenis excidat mihi ex animo. MEL: Nos vero hinc pulsi partim ibimus in
Africam aridam, partim petemus Scythiam, aut celerem Oa[ ]em Cretae, aut fuit
annos omnino separatos a caeteris populis. Numquamne post diuturnum tempus,
post aliquot annos, revisam cum admiratione patriam regionem, et tectum casae
pauperis extructum e globa, quae tota erat mea possessio? Sceleratus miles
possidebit haec arva tem culta? peregrinus
has messes? Ecce quo calamitatis dissensio adegit cives infortunatos:
ecce propter quos seminavimus arva. Nunc, o Meliboee, infere pyros, digere
vineas in ordinem, Ite, ite, meae capellae, grex olim fortunate. Non ego deinde
stratus viridi in spelunca aspiciam vos procul spinosa e rupe pendere:
cantilenam nullam modulabor: non tondebitis, o capelle, cytisum florentem et
salices amaras, me custode. TIT: Tamen poteris hac nocte quiescere hic mecum
super foliis virentibus: habemus matura
poma, castaneas molles, et multum coacti lactis: et iam summa pagorum recta
procul sumant, et umbra grandiores porriguntur ex altis montibus.