Ioannes Piazza

ad paginam domesticam

 

Dies Latinus cum Cleto et Aliis Amicis.

(narrationem nondum perfeci. Moxmox plures verba imaginesque addam)

Ut legistis in narratione de itinere italico meo, Cletum visitavi Romae, et amicitiam bonam fecimus non solum propter Latinitatem optimam eius, sed etiam benevolentiam hospitalitatemque. Quam ob rem valde me delectavit audire eum in nostram vicinitatem venturum esse, ad infantem amicorum baptizandum. Annula et Andreas Gollan quoque convenerunt hic ad res Latinas cum illo faciendas, et me invitaverunt ad cenam Latinam, vel dies Latinos Petalumae, ubi manebant in fundo Nummi Argenti. Praeter cenam, voluerunt aliquid novi facere cum Cleto, et diu cogitabam de vinario nomine Ioannes Thackrey, qui modo antiquo vinum facit, et voluminibus antiquis de vino collegit et electronicē vulgat. Aestate peracto conatus sum iter componere in Rusticatione, sed frustra. Nihilominus, Ioannes respondit et voluit postea conveniremus. Nunc fuit occasio nobis. Ergo consitiuimus convenire hora undecima apud Ioannem in oppido nomine Bolinas. Sententiā meā, Bolinas est oppidum pulchrum, quod prope oceanum stat, cum paucis aedificiis, multis arboribus. Saepe ego adulescens solebam itinera birotā facere in illā regione, et locus amoenus valde placebat, etiam nunc placet.

Horā decimā, adveni unā cum patre et Setho Schoen. Paulo postea Scotius Paterson, linguae Latinae magister et amicus advēnit raedā suā. Aliis nondum advenientibus, intravimus fundum et sodalem Ioannis invenimus, nomine Andreas, qui machinamentis et aliis praestat. Ille nos expectabat, et omnia de vino faciendo nobis mostravit, Ioanne absente. Tum, alii advenerunt. Statim Cletus me agnovit, et magno cum gaudio salutavimus. Ut semper, subridens nos omnes salutavit, et dixit de itinere Californiano. Deinde, Ioannes ipse raedā advenit et nos invitavit in eius domum. Quamquam rusticus, villa Ioannis simplex sed ornate composita est, cum foco in media parte atrii. Cum intravissemus, spectavimus mensas libris antiquis, vino, caseoque plenas. Cletus non bene cognovit oppidulum Bolinas, et forsitan non putavit se omnias mentis linguaeque delicias visurum esse in loco tam parvo et rustico. "Quam urbanus" inquit ille circumspectans omniaque gustans.

Plusquam tres horas versati sumus illic, ubi locuti sumus vehementer de vino, litteris, cibo, et omnibus non solum Anglice et Latine, sed etiam Italice et Francogallice. quamquam Ioannes facultatem Latine loquendi non coluit, bene legit, atque Italice loquitur, ergo licebat illi cum Cleto nostro loqui. His modis magno cum gaudio communicavimus, semper vinum optimum eius et caseum in regione factum gustantes et libros insolitos inspicientes.  Bibliotheca eius unica est, quod, ut dixit, nemo alius vult emere libros his de rebus, mirabile dictu, quod multi  hominessunt qui nuncupantur Òconoisseur,Ó et libros hodiernos colligunt, et fortasse studia agunt de historia vini, sed hae documenta non multis intersunt. cur est hac condicio? In primis, pauci facultatem bene legendi ut plus minusve facile possint libros frui, sine lexicone inspiciendo. Multa verba sunt quae pertinent solum ad artem vini faciendi. Ubi inveniuntur auxilia legendi? Quam ob rem, conatus sum dies Latinus componere: Ioannes vult plus cogniscere de vocabulis ad vinum pertinentibus, et voluimus plus vini gustare! Omnes laeti erant! Cum discederemus, locuti sumus de conventibus futuros, et spero fieri possint!

Secunda pars: apud fundum ÒNummi ArgentiÓ Petalumae.

Vino capto et Ioanne amico benignissimo nostro valedicto, progressi sumus ad fundum notum nostrum, ubi solemus convenire Rusticationis causa, ad Latinitatem amicitiam clebrandam cum Cleto et aliis. Multi dixerunt se venturos esse, et magno cum gaudio eos exspectavimus, sed primum, necesse fuit cenam magnam componere. Vesperi, sensi me in ÒreunioneÓ Rusticationis esse, propter turbam amicorum Latine loquentium. Valde mihi placuit Cletum videre turbam nostram, quod, ut nobis dixit, multi in urbe Vaticana nesciunt de Latinitate viva in America. Papa ipse, cum Annulam invenisset, putabat eam Neapolitanam esse, praecipue quod non credebat feminam ANGELOPOLITANAM tam bene Latine loqui posse. Nuper dies natalis Cleti occurebat, ergo Annula placentiam ēmit super quam candelas posuimus. Vino spumante bibito et carmine cantato, Cletus spiritu candelas exstinguit. Deinde ludum lusimus quem Cletus secum trexit. Ludus est Italicus similis ludo nostro nomine BINGO. Difficile erat omnibus tam celeriter intellegere numeros Latinos, sed omnes praemia dulcia receperunt. Nuper Scottius dixit mihi se ludum illum ludere cum discipulis suis. Sententiā meā, est exercitatio optima, quod vix umquam occasiones numerandi habemus in classibus nostris, et magnā cum difficultate id facimus.

Etiam, dum celebrabamus, licebat nobis videre scaenam dramaticam per discum DVD. Aloquos abhinc annos, Cletus editionem criticam dramatis Euripidis nomine Bacchae fecit, cum versionibus Latine et Italice scriptis, et grex histrionum versionem eius Latinam produxit. Sicut ludus BINGO, scaena quoque videtur mihi auxilium optimum pro linguae Latinae magistris discipulisque.